21 Maii
| ||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Hebdomas | Lun | Mar | Mer | Iov | Ven | Sat | Sol | |||
hebd. 18 | 29 | 30 | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | |||
hebd. 19 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | |||
hebd. 20 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | |||
hebd. 21 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | |||
hebd. 22 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 1 | 2 | |||
hebd. 23 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | |||
(ISO 8601) | (ordo dierum 2024) | |||||||||
Index dierum |
21 Maii dies 141ª anni est (142ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 224 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem decimum secundum Kalendas Iunias, quae a.d. XII Kal. Iun. abbreviantur.
Eventa
Saeculo 14
- 1388 - Universitas Coloniensis condita est.
Saeculo 18
- 1712 - Petrus I caput Russiae Petropolim transtulit.
Saeculo 19
- 1809 (ad diem 22 Maii) - Pugna apud Aspern facta inter Francos Napoleone impera duce et Austriacos. Primo Napoleo proelio victus est.
- 1886 - Charilaus Tricupes Primus Minister Graeciae nominatus est. Antecessor eius Demetrius Balbes erat.
Saeculo 20
- 1904 - FIFA, Societas Internationalis Pediludii Societatum, condita est.
- 1911 - Milites Franciae a Mulai Abd al-Hafiz sultano Maroci contra gentes rebellantes auxilio vocati urbes Fez et Rabat occupaverunt. Initium Crisis Secundi Maroci.
- 1991 - Rajiv Gandhi, praeses ministrorum Indiae necatus est.
- 1997 - Post suffragium primo libere habitum Bakili Muluzi novus praeses Malavii factus est, successor est Hastings Kamuzu Banda, qui dictator hunc civitatem duxerat ab anno 1964.
- 1998 - Indonesiae praesidens Suharto magistratum abdicavit, postquam multi cives id viis et foris postulaverunt.
Saeculo 21
- 2006 - Mons Niger referendum de independentia a suffragio erat.
- 2018 - Gina Haspel preses Sedis centralis exploratoriae electa est.
Nati
Saeculo 5 a.C.n.
- 428 a.C.n. - Plato, philosophus Graecus; mortuus est anno 348 a.C.n..
Saeculo 15
- 1453 - Hermolaus Barbarus, legatus et philologus Venetus; mortuus estanno 1493
- 1471 - Albertus Durer Noricus, artifex Theodiscus; mortuus est anno 1528.
Saeculo 16
- 1527 - Philippus IV, rex Hispaniae; mortuus est anno 1598.
Saeculo 17
- 1688 - Alexander Pope, illustris poeta Anglicus, mortuus anno 1744.
Saeculo 18
- 1792 - Caspar Gustavus Coriolis, mathematicus et machinator Francicus; mortuus est anno 1843.
- 1797 - Amadeus Gulielmus T.G. Bischoff, naturae studiosus et botanicus Germanicus; mortuus est anno 1854.
Saeculo 19
- 1837 - Itagaki Taisuke, vir publicus Iaponicus; mortuus est anno 1919
- 1843
- Carolus Albertus Gobat, vir publicus Helveticus; mortuus est anno 1914.
- Ludovicus Renault, iurisprudentiae peritus Francicus; mortuus est anno 1913.
- 1844 - Henricus Rousseau, pictor Francicus; mortuus est anno 1910.
- 1851 - Leo Bourgeois, politicus Francicus; mortuus est anno 1925.
- 1860 - Gulielmus Einthoven, medicus et physiologus Batavicus; morttus est anno 1927
- 1863 - Demetrius Stancov, legatus et rerum politicarum peritus Bulgaricus; mortuus est anno 1940.
- 1867 - Francisca Densmore, ethnographa et ethnomusicologa Americana; mortua est anno 1957.
- 1880 - Tudor Arghezi, scriptor Dacoromanicus; mortuus est anno 1967.
Saeculo 20
- 1904 - Fats Waller, clavilista et organisator iazensis Americanus; mortuus est anno 1943.
- 1906 - Sergius Gerasimov, moderator cinematographicus Russicus Sovieticus; mortuus est anno 1985.
- 1916 - Iacobus Reuter, sacerdos catholicus Societatis Iesu Americanus; mortuus est anno 2012.
- 1921 - Andreas Sacharov, physicus et vir publicus Sovieticus; mortuus est anno 1989.
- 1922 - Pius Laghi, cardinalis Italicus; mortuus est anno 2009.
- 1924 - Boris Vasil'ev, scriptor Russicus Sovieticus.
- 1930 - Milcolumbus Fraser, primus minister Australiae annis 1975 ad 1983; mortuus est anno 2015.
- 1934 - Benedictus Ingemar Samuelsson, biochemicus Suecicus.
- 1938 - Urs Widmer, scriptor Helveticus; mortuus est anno 2014.
- 1939 - Henricus Holliger, oboe psaltes, compositor et concentus magister Helveticus.
- 1944 - Maria Robinson, praeses Hiberniae annis 1990 ad 1997.
- 1969 - Georgius LeMieux, rerum politicarum peritus Americanus factionis Republicanae.
- 1972 - Christophorus Wallace (The Notorious B.I.G.), rappista Americanus; necatus est anno 1997.
- 1981 - Edson Buddle, pedilusor Civitatum Foederatarum Americae.
- 1985
- Marcus Carta, cantor Italicus.
- Marcus Cavendish, birotarius Monapiae.
- 1986 - Marius Mandžukić, pedilusor Croaticus.
- 1987 - Masato Morishige, pedilusor Iaponicus.
- 1990 - Renatus Krhin, pedilusor Slovenicus.
Mortes
Saeculo 4
- 337 - Constantinus I imperator Romanus (natus 272).
Saeculo 12
- 1141 - Ioannes, ab anno 1107 episcopus Lexoviensis.
Saeculo 13
- 1254 - Conradus IV, imperator Sacri Romani Imperii et rex Siciliae; natus est anno 1528.
Saeculo 15
- 1471 - Henricus VI, Rex Angliae (natus 1421).
- 1481 - Christianus I, rex Daniae; natus est anno 1426.
Saeculo 16
- 1521 - Gulielmus II de Croÿ, imperatoris Caroli V praeceptor; natus est anno 1458.
- 1541 - Ioannes Faber, Vindobonae episcopus et humanista; natus est anno 1478.
Saeculo 17
- 1639 - Thomas Campanella, philosophus Italicus (natus anno 1568).
- 1647 - Petrus Corneliszoon Hooft, scriptor praecipue fabularum scaenicarum, poeta, et rerum gestarum scriptor Nederlandicus; natus est anno 1581.
Saeculo 18
- 1786 - Carolus Scheele, chemicus Suecicus; natus est anno 1746.
Saeculo 19
- 1892 - Carolus Hermanus Conradus von Burmeister, professor zoologiae, Ornithologiae et entomologiae Germanicus; natus est anno 1807.
Saeculo 20
- 1919 - Victor Segalen, medicus navalis, ethnographicus, archaeologus, explorator, scriptor, poeta, linguista, et criticus Francicus; natus est anno 1878.
- 1920 - Venustianus Carranza, praeses Mexici; natus est anno 1859.
- 1929 - Archibaldus Philippus Primrose, primus minister Britanniarum Regni; natus est anno 1847.
- 1953 - Ernestus Zermelo, mathematicus Germanicus; natus est anno 1871.
- 1957 - Alexander Vertinskij, cantor Russicus Sovieticus (natus 1889).
- 1964 - Tudor Vianu, poeta, philosophus ac litterarum et artium studiosus Dacoromanus; natus est anno 1898.
- 1973
- Carolus Aemilius Gadda, scriptor Italicus; natus est anno 1893.
- Ioannes Konev, dux militaris Sovieticus (natus 1897).
- 1978 - Armin Theophilus Wegner, poeta et scriptor Germanicus; natus est anno 1886.
- 1988 - Dino Grandi, politicorum peritus, legatus et minister Italicus aetate Fascistica; natus est anno 1895.
- 1991 - Rajiv Gandhi, primus minister Indiae; natus est anno 1944.
- 1994 - Ioannes Goria, primus minister Italiae; natus est anno 1943.
- 2000
- Ioannes Gielgud, histrio Britannicus; natus est anno 1904.
- Ericus Mielke, vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et dux vigilum clandestinorum; natus est anno 1907.
Saeculo 21
- 2006 - Catharina Dunham, saltatrix, anthropologa et scriptrix Americana; nata est anno 1909.
- 2016 - Andreas Maria Erba, episcopus Italicus; natus est anno 1930.
Festa et Feriae
Vicimedia Communia plura habent quae ad 21 Maii spectant. |
Haec stipula ad diem spectat. Amplifica, si potes! |