Abdalla Nasirii filius Chalifae filii gentis Ṯānī

Abdalla Nasirii filius Chalifae filii gentis Ṯānī (Arabice عبد الله بن ناصر بن خليفة آل ثاني - ʿAbdallāh ibn Nāṣir ibn Ḫalīfa Āl Ṯānī; in urbe Doha natus) est politicus Quatariae.
E familia regnante Quatariae ortus, abnepos conditoris Mahometi Ṯānī filii, Abdalla Nasirii filius in Libano eruditus est apud universitatem Arabicam Berytensem ubi iuribus studuit.[1] Dux vigilium secretorum iuxta ministerium rerum internarum Quatariense operam dedit. Ibidem minister vicarius anno 1995 merere coepit, ministro principali rerum internarum Abdalla Chalidi filio, primis ministris Abdalla Chalifae filio et Hamido Ǧāsim filio. Iussu cognati Tamimi Hamidi filii gentis Ṯānī, qui ad dignitatem emiri nuper accederat, Abdalla Nasirii filius die 26 Iunii 2013 primus minister et minister a rebus internis creatus est.
Notae
- ↑ Fontes biographici alumnum esse "Durham Military College, United Kingdom" aiunt, de quo collegio nihil scitur. Anno 1959 natus sit fide Vicipaediae Anglicae
Bibliographia
- "Qatar’s new PM Shaikh Abdullah bin Nasser Al Thani" in Khaleej Times (27 Iunii 2013)
- Rod Nordland, "Qatar’s Emir Names New Cabinet and Premier" in New York Times (27 Iunii 2013)
Nexus externi
- Ed Atwood, "Introducing Qatar’s new Emir" (30 Iunii 2017) apud ArabianBusiness.com
Chalifa Hamidi filius gentis Ṯānī 1970 • Hamidus Chalifae filius gentis Ṯānī 1995 • Abdalla Chalifae filius gentis Ṯānī 1996 • Ḥamad Ǧāsim filius gentis Ṯānī 2007 • Abdalla Nasirii filius Chalifae filii gentis Ṯānī 2013 • Mahometus ʿAbd al-Raḥmān filius gentis Ṯānī 2023 Capsae cognatae: Emiri Quatariae • Ministri rerum externarum Qatarenses | |