Aemilius Loubet
Obitus: 20 Decembris 1929; Mons Ademari
Patria: Francia
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Aemilius Loubet, praenominibus plenis Émile François (apud Marsanne praefecturae Dronae natus die 30 Decembris 1838; ad Montem Ademari eiusdem praefecturae die 20 Decembris 1929 mortuus) fuit causidicus et politicus.
Aemilius Loubet Lutetiae eruditus est, Leonis Gambetta contubernalis. Praefectus communi Montis Ademari ab anno 1870, legatus apud Conventum Nationalem Francicum pro circulo Dronae ab anno 1876, senator ab anno 1885 fuit. Brevius minister operum publicorum ministerque a rebus internis meruit. Primus minister fuit a die 27 Februarii 1892 usque ad 6 Decembris eiusdem anni. Praeses patriae fuit a die 18 Februarii 1899 usque ad 18 Februarii 1906.
Bibliographia
- Abel Combarieu, Sept ans à l’Élysée avec le président Loubet : de l'affaire Dreyfus à la conférence d'Algésiras, 1899-1906. Lutetiae: Hachette, 1932
- Thierry Cornillet, Émile Loubet ou La modération au pouvoir. Lugduni: Les Grilles d'or, 2008
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aemilium Loubet spectant. |
Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946 | |