Apollinarius Mabini
Apollinarius Mabini, vulgo Apolinario Mabini y Maranan (natus 23 Iulii 1864 Talagae in provincia Batangarum insularum Philippinarum - mortuus Manilae 13 Maii 1903) fuit propugnator et unus e principibus rerum novarum Philippinarum. Constitutionem quoque scripsit novae rei publicae quae breviter vigebat (inter annos 1898 et 1899).
Primo sacerdos fieri voluit, sed postea mentem mutavit, pauperes defendere desiderans. Titulum quoque professoris linguae Latinae adeptus est. Deinde Universitatis Sancti Tomae discipulus fuit ut iurisconsultus fieret, quod evenit anno 1894. Anno 1896, paralysi infantili (poliomyeliti) adflictus est. Quamobrem postea Ille sublimus paralyticus appellatus est. Societatis nomine "La Liga Filipina" quoque membrum fuit. Postea officio primi ministri et ministri rerum alienarum functus est sub Aguinaldo.
Cholera adflictus die 13 Maii 1903 Manilae obiit.