Asa Griggs Candler
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6a/Asa_Candler_2a.jpg/220px-Asa_Candler_2a.jpg)
Asa Griggs Candler (vulgo Asa dictus, Villae Ricae natus die 30 Decembris 1851; mortuus 12 Martii 1929) fuit negotiator Americanus,qui anno 1886 Societatem Coca-Cola condidit et in cocacolis vendendis prosperum successum obtinuit. Idem quadragesimus quartus praetor Atlantae ab anno 1916 usque ad 1919 fuit. Post eum nominata sunt Candler Field, area ubi nunc Aeroportus Internationalis Hartsfield-Jackson Atlantae situs est, atque Hortus Candleranus Atlantae.
Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Asam Griggs Candler spectant. |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |