Attica (regio Graeciae)
Civitas: Graecia
Locus: 38°0′0″N 23°42′0″E
Nomen officiale: Περιφέρεια Αττικής
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Graecia Media, Peloponnesus
Forma
Caput: Athenae
Subdivisiones: Athenae Mediae (unitas regionalis), Athenae Septentrionales (unitas regionalis), Athenae Occidentales (unitas regionalis), Athenae Meridianae (unitas regionalis), Attica Orientalis, Attica Occidentalis, Piraeus (unitas regionalis), Insulae
Gestio
Tabula aut despectus
- Vide etiam: Attica (regio historica).
Attica regio (Graece Περιφέρεια Αττικής) est regio incolis frequentissima Graeciae, quae usque ad annum 2010 simul et fuit praefectura sive nomus, cuius caput est Athenae. In regione antiquitatis homonyma sita est.
Attica ab occidente Peloponneso regioni finitima est, a septentrione Graeciae Mediae. Anticythera, insula regionis maxime meridiana, a Creta insula circiter 30 chiliometra in boreo-occidentalem versus sita est. Loci magni momenti sunt portus Piraeus prope Athenas et Marathon a boreo-oriente.
Administratio
Regio Attica est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Regio in octo unitates regionales (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae, quamvis vi politica carentes, territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:
Unitas regionalis | Incolae[1] | Sedes in consilio regionali | Demi |
---|---|---|---|
Athenae Mediae | 1 112 133 | 30 | Athenae (demus), Byronas (demus), Galatsium (demus), Daphne-Hymettos (demus), Philadelphia-Chalkedon (demus), Heliopolis (demus), Caesariana (demus), Zographus (demus) |
Athenae Septentrionales | 559 467 | 15 | Sancta Parasceve (demus), Heraclium, Cephisia, Lycobryse-Peuce (demus), Amarusium (demus), Metamorphosis (demus), Nea Ionia, Papagus-Cholargus (demus), Pentele (demus), Brilessia (demus) |
Athenae Meridianae | 519 997 | 14 | Sanctus Demetrius (demus), Alimus (demus), Hellenikum-Argyropolis (demus), Glyphada (demus), Callithea (demus), Moschatum-Taurus (demus), Nova Smyrna (demus), Vetus Phalerum (demus) |
Athenae Occidentales | 473 179 | 13 | Sancta Barbara (demus Atticae), Sancti Anargyri-Camaterum (demus), Chaidarium (demus), Aegaleo (demus), Ilium (demus Atticae), Peristerium (demus), Petropolis (demus) |
Piraeus | 466 065 | 12 | Ceratsinium-Drapetsona (demus), Corydallus, Nicaea-Sanctus Ioannes Rentes (demus), Piraeus, Perama (demus Atticae) |
Insulae | 75 439 | 2 | Aegina, Ancistrium, Hydra, Cythera, Porus, Salamis, Spetsae, Troezen |
Attica Orientalis | 403 918 | 11 | Acharnae (demus), Dionysus (demus), Cropia (demus), Laureotica (demus), Marathon (Graecia), Marcopulum Mesogea (demus), Oropus, Pallene (demus Atticae), Paeania, Raphina-Picermium (demus), Saronicus (demus), Spata-Artemis (demus), Bare-Bula-Buliagmene (demus) |
Attica Occidentalis | 151 612 | 4 | Aspropyrgus (demus), Eleusis, Phyle (demus), Mandra-Idyllia (demus), Megara |
summa | 3 761 810 | 105 | 66 |
Urbes et oppida praecipua
Insulae praecipuae
Flumina
Montes
Societates pediludii
- Acratitus
- PO Aegaleo
- Olympiacus
- Panathenaicus
- Panionius
Nexus externi
Lege Αττική ("Attica (regio Graeciae)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |