Ballota
Vide etiam paginam discretivam: Ballota (discretiva).
Ballota (a Palaeograeco βαλλωτή, i.e. Ballota nigra) est genus 35 fere specierum herbarum floriferarum in familia Lamiacearum, nativum regionum temperatarum Europae, Africae septentrionalis et Asiae occidentalis, maxime diversum in regione Mediterranea.
Ballotae speciebus vescuntur larvae aliquorum Lepidopterorum, imprimis Coleophorarum: C. ballotella, C. lineolea (quae in B. nigra inventa esse testatur) and C. ochripennella.
- Species selectae
- Ballota acetabulosa
- Ballota frutescens
- Ballota hirsuta
- Ballota nigra
- Ballota pseudodictamnus
Hoc genus Marrubio generi cognatissimum est, cui aliquae species pridem attributae sunt.