Buckinghamiensis comitatus
Buckinghamiensis comitatus seu Buckinghamia, vulgo Buckinghamshire et brevius Bucks, est comitatus Angliae, cuius caput antiquum fuit urbs Buckinghamia, nunc autem Aelesburia.
Historia
Origo nominis est Anglo-Saxonica et significat "regio domus Buccae". "Domus Buccae" refert ad urbem Buckinghamiam in comitatu septentrionali, quae nominatur e domino fundi Anglo-Saxonico. Comitatus sic nominatus est ab saeculo saltem undecimo. Comitatus tamen ipse exstitit ex tempore quo erat pars regni Merciae (DLXXXV-CMXIX).
Historia autem regionis praecedit aetatem Anglo-Saxonicam et comitatus habet historiam plenam gravemque ex aetatibus Celtica Romanaque. Anglo-Saxones vero momentum fortasse maximum in comitatu habuerunt. Geographia ruris comitatus magnopere ita est ut erat in aetate Anglo-Saxonica. Postea comitatus factus est arena politicalis magni momenti, cum rex Henricus VIII in politicis regionis in saeculo XVI intervenisset. Bellum Civile Anglicum inceptum esse dicitur Johanne Hampden in comitatu medio.
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e5/Buckinghamshire_UK_locator_map_2010.svg/170px-Buckinghamshire_UK_locator_map_2010.svg.png)
Nexus externi
Bibliographia
- "Buckinghamshire" in Gulielmus Camdenus, Britannia (Londinii, 1607) Textus interretialis (Latine, Anglice)
- "Buckinghamshire" in Thomas Fuller; P. Austin Nuttall, ed., The History of the Worthies of England (Londinii, 1840. 3 voll. 1 2 3) vol. 1 pp. 192-220
- "Buckinghamshire" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- A. Mawer, F. M. Stenton, The Place-Names of Buckinghamshire. 1996. ISBN 978-0-904889-49-9
- Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Buckinghamshire. 4 voll. 1 2 3 4
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |