Callixtus II
Res apud Vicidata repertae:
Callistus seu Calixtus II (nobili loco natus Guido Burgundiae circiter 1050 in Burgundia, filius comitis Gulielmi I; obiit die 13 Decembris 1124), fuit episcopus et papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 2 Februarii 1119.
Vita
Guidus fuit administrator diocesis Vesontionis, cuius episcopus Hugo eius frater erat.
Ipse anno 1088 episcopus Coloniae Iuliae Viennae creatus est.
Pontificatus
Anno 1122, Callistus Papa II pacem cum Henrico V imperatore Vormatiae in urbe Germanica (Vormatiae concordatus) conciliavit, quo modo Controversia de investitura finem habuit.
Bibliographia
- Schilling, Beate. 1998. Guido von Vienne: Papst Calixt II. Monumenta Germaniae Historica, 45. Hannoveriae. ISBN 3-7752-5445-5.
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Callistum II spectant. |
- Friedrich Wilhelm Bautz, "CALIXT II., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 859–860 (Theodisce)
Series Paparum