Casos

Wikidata Casos
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 35°23′51″N 26°55′30″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Dodecanesus, Aegaeum Australe, Carpathos

Geographia

Superficies: 69.46 chiliometrum quadratum
Carpathi et Casi tabula
Portus Phryi in insula Casi

Casos (Graece Κάσος) est insula a Carpatho ad occidentem versa, in catena insularum Dodecanesi inclusa et usque ad annum 2010 pristino nomo vel praefecturae Dodecaneso, ab anno 2011 regionali Carphathi unitati attributa.

Administratio

Insula Graeca Casos una cum insulis non habitatis Armathia, Macronesium et aliis parvis insulis saxosis est omonymus demus in regione Aegaei Australis. Hodie adhuc fere 1000 incolarum in Caso vivunt, ex quibus fere 350 in loco medio ac portu Phry. Vicus incolarum numero (circiter 400) ac magnitudine maximus est Sancta Marina (Αγία Μαρίνα) a Phrye in austro-orientalem versus in altitudine 150 m situs. Alii vici sunt Arbanitochorium (Αρβανιτοχώριο), Polis (Πόλι), Panagia (Παναγία) et Emporium (Εμποριό).

Loci natura

Insula 66.41 km²[1] fere 7 km a Carpatho in austro-orientem et a Creta circiter 70 km in boreo-orientalem versus sita est, qua re est insula Sporadum maxime meridiana. Summus mons nomine Prionas (Πρίωνας) 601 m oritur.[2]

Multissimi agri complanati usque ad remotissima paene sterilis insulae loca, qui hodie deserti sunt, olim et incolas numerosiores et insulam fecundiorem fuisse demonstrant. Hodie Casos solam phryganam alit; non sunt putei, quorum aquam emendari non oporteat.

Res oeconomicae et historia

Iam Minoi cum Caso negotiati sunt, etiam Phoenices insulam cognoverunt. In meridiano insulae sinu nomine "Chelatro" reliquiae sedium minoicarum repertae sunt. Nomen insulae pristinum "Aphros" ("spuma") a septentrionali litore plerumque undis altis circumspumato deductum esse videtur. Incolae usque ad saeculum undevicesimum navigatione ac mercatura victus quaesiverunt, quibus etiam quaedam divitiae comparari potuerunt.

Anno 1821 (bello rerum novarum Graeco) Casos paene 100 naves Graecis de libertate pugnantibus promptas expositasque praebuit. Deinde Turcae anno 1824 insulam expugnaverunt et quasi vacuefecerunt. Anno 1912 Casos Italiae, anno 1948 demum Graeciae adiuncta est.

His diebus Casos pecuniis ab Unione Europaea datis periegesim augere studet; domus antiquae renovatae sunt; pondus capturae piscium et agri culturae minuitur.

Notae

  1. Casos, Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae [1] (Neograece)
  2. Tabula 201, Κάρπαθος-Κάσος / Karpathos-Kasos, 1:60.000, Road Editions, Athenis 2006. ISBN=960-8481-02-3

Nexus externi


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera