Circulus parallelus
Circuli paralleli[1] circuli in superficie globi terrae sunt. Omnes loci in certo circulo parallelo a polo septentrionali (vel australi) eadem distantia absunt.
Maximus circulus parallelus linea aequinoctialis est, quae etiam circulus magnus est.
Si qui nauta circulum parallelum novit, in quo navis est, et etiam meridianum, tum locum navis novit.
Notae
- ↑ "Circulus parallelus": Fortunatus a Brixia, Philosophia sensuum mechanica (1756) (p. 39 apud Google Books)
Nexus externi
- "Approximate Solar Coordinates" apud Observatorium Navale Civitatum Foederatarum
Circuli paralleli singulares