Curtius Wüthrich

Curtius Wüthrich.

Curtius Wüthrich (natus die 4 Octobris 1938) est chemicus Helveticus, qui anno 2002, Praemium Nobelianum chemiae cum Ioanne B. Fenn et Koichi Tanaka accepit, ob studium spectroscopiae resonantiae magneticae nuclearis in macromoleculis biologicis.[1]

Alumnus fuit Universitatis Bernensis necnon Universitatis Basiliensis, deinde professor apud Scholam Superiorem Polytechnicam Foederalem Turicensem factus est.

Notae

  1. De Curtio Wüthrich nobelprize.org

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Curtius Wüthrich spectant.