Dammum

Wikidata Dammum
Res apud Vicidata repertae:
Dammum: insigne
Dammum: insigne
Civitas: Belgica
Locus: 51°15′0″N 3°17′0″E
Numerus incolarum: 11 008
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Damme

Gestio

Praefectus: Joachim Coens
Procuratio superior: Circumdarium administrativum Brugense

Geographia

Superficies: 89.52 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Sluis, Maldegem, Beernem, Brugae

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Damme

Tabula aut despectus

Dammum: situs
Dammum: situs

Dammum sive Damma[1] (Flandrice: Damme) est urbs Flandriae occidentalis in Belgia.

Historia

Saeculo 12 condita est apud molem ad aquam continendam, unde nomen capit. Flandrice moles enim dam vocatur. Fuit portus ad sinum maritimum Sincfalam, ubi onera navibus transferebantur ut ad Brugas veherentur. Saeculo 13 etiam erat fossa quae a Dammo ad Gandavum ducebat. Postquam Sincfala arenis obruta erat, portusque eius iam non naves recipere poterat, Dammum oppidum factum est. Dum Bellum Octoginta Annorum gerrebatur Hispanici muros contruxerunt ut oppidum contra Nederlandicos defenderetur, et Dammum ipsum urbem Brugas protegebat.

Magna pars Dammi saeculo 19 destructa est, cum Napoleo imperator fossam fodere volebat quae Brugas flumini Scaldi coniungeret, sed iam in Slusa destitit.

De nomine urbis

Nomen Dammi olim erat Hondsdam, id est moles in palude. Sed in sermone Flandrica Hond quoque canis vocatur. Itaque haec fabula narratur. Diabolus specie canis incolas Dammi terrebat. Cum moles direpta esset, canis captus et occisus est, deinde in ruptum iactus. Sic urbs servata est.

Vici

  • Dammum
  • Oostkerke
  • Hoeke
  • Lapscheure
  • Moerkerke
  • Sijsele
  • Vivenkapelle

Incolae noti

  • Iacobus de Maerlant, scriptor
  • Tijl Uilenspiegel, persona e libro a Carolo De Coster scripto

Nexus externi

Notae

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z)
Ecclesia Sanctae Mariae dedicata