Demetrius Thessalonicensis

Sanctus Demetrius, icona saeculi 15

Sanctus Demetrius Thessalonicensis (Graece ἅγιος Δημήτριος τῆς Θεσσαλονίκης) fuit martyr Christianus qui Thessalonicae saeculo quarto ineunte habitavisse traditur. A Medio Aevo unus ex amplissimis Orthodoxis sanctis militaribus habebatur. Dies festus eius est 26 Octobris secundum Calendarium Gregorianum aut 8 Novembris secundum Calendarium Iulianum.

Nomen

"Demetrius" est forma Latina nominis Graeci. Forma alternativa "Dimitrios" est transcriptio recentior eiusdem nominis (pronuntiatione annis labentibus mutata). Russice nomen est Димитрий Солунский ([dimitri solunski] 'Dimitri Salonicensis'). Sanctus erat Patronus regnantis Russicae familiae Ruthenorum a Saeculo undecimo. Cum in Russia esset magno in honore, praemagnus heros in Ecclesiis Orthodoxis factus est. Ita, similia nomina a "Demetrius" tracta acceptissima sunt in Europa orientali.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium spectant.

Notae

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!