Dialogus miraculorum

Liber manu scriptus Dialogorum. Bibliotheca Universitaria et Civica Dusseldorpiensis MS C 27, fol. 2r

Dialogus miraculorum (titulo longiore Dialogus magnus visionum ac miraculorum) est opus monachi Cisterciensis Caesarii Heisterbachensis, Latine circa annum 1220 scriptum. Formam habet dialogi inter monachum et novicium: hic de religione Christiana quaeret; ille ut respondeat historias et fabulas enarrat.

Distinctionis quintae capitulum primum et vigesimum de haeresi Albigensium disserit et de expeditione sacra. Ibi reperitur narratio obsidionis Baeterrarum in quo legatus pontificalis Arnoldus Amalricus verba famosa pronuntiavit de incolis urbis illius: "Caedite eos, novit enim Dominus qui sunt eius."[1]

Editiones

Notae

  1. Caesarius Heisterbachensis, Dialogus miraculorum 5.21

Nexus externi

Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!