Dies Memoriae Holocausti

Consociationis Nationum vexillum.

Dies Memoriae Holocausti[1] (Graece ὁλόκαυστος), qui etiam Dies in Memoriam Victimarum Holocausti[1] nuncupatur, memoriae publicae consecratus est et die vicesimo septimo mensis Ianuarii quotannis celebratur. Hoc die commemorantur ii, qui Holocaustum, immanissimum omnium scelus, passi sunt: tertia fere totius gentis Iudaicae pars, una cum innumeris aliis minoribus civium partibus, annis ab 1933 ad 1945, ab improbitate ac crudelitate sectatorum Nationalis Socialismi Germanici ad internecionem deducta est, ut “extrema quaestionis Iudaicae solutio,” quam Nazistae ipsi vocabant, perficeretur.

Dies autem vicesimus septimus Ianuarii delectus est, quod eo die, anno 1945, castra Auschwitz, in quibus tantus innocentium cruor effusus erat, ab exercitu Sovietico liberata sunt.

Hac ipsa die commemoramus caedem sexagies fere centena milia Iudaeorum—qui fere duas trium universae gentis Iudaicae Europaeae partes efficiebant—una cum aliis quos idem scelus involvit. Conventus Generalis Consociationis Nationum, sententia 60/7 (Kalendis Novembribus anni 2005 comprobata), hanc diem memoriae publicae dedicavit. Huius autem sententiae initium erat sessio praecipua, die 24 Ianuarii eiusdem anni habita, qua sexagesimus annus a liberatione castrorum concentrationis et fine Holocausti celebrabatur.

Nec desunt gentes quae proprios dies ad memoriam Holocausti eligerunt. Aliae quidem, sicut Britanniarum Regnum, eundem diem retinent; aliae vero, sicut Israel cum “Yom HaShoah,” alio tempore hoc idem faciunt.

De historia Castrorum Auschwitzianorum

Castra Auschwitziana, die 27 Ianuarii 1945, a copiis Sovieticis exercitus LX (qui “Primus Frons Ucrainicus” appellabantur) sub ductu marescalli Ioannis Stepanovici Konev reperta et liberata sunt. Eae copiae primum ad Osvecimiam oppidum Polonicum pervenerunt; ibi castra concentrationis invenerunt, simulque captivorum reliquias miserrimas, saevitiae exempla maximi horroris, liberarunt. Tum demum orbis terrarum, his testimoniis patefactis, scelerum Nazistarum immanitatem ac genocidii atrocitatem cognovit.

Ante decem fere dies quam copiae Sovieticae advenissent, Sectatores Nationalis Socialismi, suam cladem prospicientes, castra deseruerant. Omnes vero captivos, qui adhuc corporibus infirmis ingredi poterant, secum in iter mortis abduxerunt; quo in itinere multi fame, frigore, aut vi ceciderunt. Apertae portae Osvecimianae non modo testes superstites cladis huius ostenderunt, sed etiam rationes exterminii ac tormentorum, quibus sectatores Nationalis Socialismi in his castris usi erant, patefecerunt.

Etsi iam antea, circiter sex mensibus ante, copiae Sovieticae castra carceralia Maidaneciae(en) liberaverant, atque aestate anni 1944 regiones ceperant ubi olim castra exterminationis(en) ad Belzeciam(end), Sobiborem(en), et Treblincam(en) exstabant (quae anno 1943 a sectatoribus Nationalis Socialismi diruta erant), tamen decretum est, ut Dies Memoriae Holocausti cum die liberationis Auschwitz coniungeretur.

Itaque dies vicesimus septimus mensis Ianuarii, in memoriam Holocausti—illius atrocissimi genocidii, quo gens Iudaica, una cum aliis minoribus civium partibus, ad internecionem redacta est—omnibus civitatibus sodalibus Nationum Unitarum dies publica factus est, ex sententia 60/7, quam Conventus Generalis Kalendis Novembribus anni 2005 approbavit.

De Sententia Conventus Generalis 60/7

Sententia 60/7, quam Conventus Generalis Kalendis Novembribus anni 2005 decrevit, diem vicesimum septimum mensis Ianuarii designavit Diem Memoriae Holocausti. Ea sententia omnes civitates Consociationis Nationum monet ac hortatur, ut memoriam victimarum Holocausti pie ac sancte colant atque instituant vias ad docendam Holocausti historiam, quo ne tanta scelera humanitatem iterum contaminent effici possit.

Haec sententia omnem negationem Holocausti prorsus refutat ac severe damnat; simul etiam omnes intolerantiae religiosae formas, ad odium incitamenta, vexationes et violentias, quae in homines vel communitates propter originem gentilicam aut opinionem religiosam committuntur, vehementer reprobat.

Praeterea postulat, ut loca quae tempore Nazistarum imperii ad mortem vel captivitatem destinata erant —castra exterminationis, carceralia, laboris coacticii, et carceres tantum—diligenter serventur. Suadet etiam, ut ipsae Consociatio Nationum consilium instituant, quo universa societas ad memoriam Holocausti colendam et ad has res docendas impellatur.

Huius instituti et Diei Memoriae Holocausti origo est ex ipsa Civitate Israele, cuius Minister Rerum Exterarum, Silvanus Shalom, tunc legationi Israeliticae apud Consociatonem Nationum praeerat. Duplex huius sententiae propositum esse dicitur: primum quidem memoriam et commemorationem eorum, qui Holocaustum passi sunt, renovare; alterum autem posteritatem educere, ne haec tempora ac scelerum atrocitas oblivione deleantur neve umquam iterum eveniant.

De Iustis Inter Gentes

Kalendis Ianuariis anni 2022, Institutum Memoriae Holocausti Yad Vashem Hierosolymitanum agnovit 28 217 homines in toto orbe terrarum ut Iustos inter Gentes, id est non Iudaeos qui temporibus Holocausti, vitae periculo nulloque emolumento, Iudaeos persecutos servare ausi sunt.

Exstat praeterea Dies Europaeus Iustorum, qui, exemplo Yad Vashem ductus, eos celebrat, qui universis persecutionibus restiterunt et pro humanis iuribus tuendis pugnaverunt atque pugnant. Die decimo mensis Maii anno 2012, Parlamentum Europaeum, suadente quidam Gariwo, Diem Europaeam Iustorum instituit, celebrandum die 6 Martii, qua die Moyses Bejski, vir egregius, qui annos viginti quinque Commissioni Iustorum apud Yad Vashem praefuit, vita functus est.

Notae

  1. 1.0 1.1 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi