Doto (Nereis)
Doto in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur.[4]
Notae
- ↑ Hyginus, Fabulae praefatio 8
- ↑ Ilias 18.38-49
- ↑ Hesiodus, Theogonia 240-263
- ↑ Apollodori bibliotheca 1.2.7