Dryococelus australis
Ordo : Phasmatodea
Familia : Phasmatidae
Genus : Dryococelus
Species : D. australis
(Montrouzier, 1885)
Dryococelus australis est insectum ordinis Phasmatodeorum, quod quidem anno 1930 tenus exstinctum esse putabatur, iterum autem repertum est anno 2001 in perparva insula Ball's Pyramid appellata superstes.[1] Quod repertorum numerus erat intra triginta, "insectum in orbe terrarum rarissimum" est appellatum.
Descriptio
Dryococelus Australis longus est fere 100–120 millimetra, et habet adultus colorem rubidum; iuvenilis autem est viridis, quo colore melius se celet. Maior mari est femina. Id creditur maximum insectum volatile esse.
Habitatio
In principio, habitaverunt Drycoceli australes insulam Lord Howe,[2] 580 chiliometris ad solem orientem ab Australia sitam, sed ibi exstinctum est, et hodie vivunt tantum in insula Ball's Pyramid appellata, quippe quae velut pyramis scrupulosa ad auras surgat. Qua in insula perparva et inhabitabili 23 km ab maritima insula Lord Howe sita superstes vivit multitudo tota: triginta singuli, in spatio lato 6 m et longo 30 m, in quo est Melaleuca parva.
Notae
- ↑ Huiusmodi "resurrectio" a biologis solet Lazarenus effectus appellari.
- ↑ Unde Anglice Lord Howe Island stick insect vocatur hoc insectum mordax.
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dryococelum australem spectant. |