Ducatus (nummus)
Vide etiam paginam discretivam: Ducatus (discretiva).
Ducatus[1] est nummus aureus vel argentus, qui tota Europa divulgatus erat. Pars aurea est 986/1000 et circiter 3,49 g valet.
Ducatus Apulicus
Moneta ducatus Apuliae, hoc nomine appellata primum anno 1140 a Rogerio II, rege Siciliae cusa est.
Ducatus Venetus
Ducati anno 1284 in Re publica Veneta percussi sunt. Ducatus conversus Sanctum Marcum vexillum crucis Duci Veneto tradentem ostendit. Aversus imaginem Iesu in vesica piscis habet.
Nomen ducati ab inscriptione primae percussionis repetit: Sit tibi Christe datus quem tu regis iste ducatus Ducatus Venetus lingua Italiana etiam "zecchino" nominatur.
Notae
- ↑ In hoc sensu, nomen secundae declinationis: ducatus, -i. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "ducatus". Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "ducatus".
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ducatos spectant. |