Fantastic Four

Insignia Fantastici Quattor

Fantastic Four ('Quattuor Mirifici') sunt manus ficta hominum viribus divinis (agnomine Superhero) creata a Stan Lee et Jack Kirby pro societate Marvel Comics. Sodales sunt homines quattuor variis potentiis induti: extendendi potentia, Rufus (vere Reed) Richards, dux huius manus, agnomine Mr. Fantastic (quod Dominum Mirificum significat), scientificus quidam; item, invisibilitatis potentia, mulier eius, Susanna (vere Sue) Storm, agnomine Invisible Woman (i. e. Femina Invisibilis); item, potentia sese inflammandi necnon volandi, Susannae frater Ioannes (vere Johnny) Storm, agnomine Human Torch (i.e. Fax Humana); item supra humanis viribus indutus Beniaminus (vere Ben) Grimm qui — ob formam suam monstruosam — The Thing (i.e. Res) nuncupatur.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Fantastic Four spectant (Fantastic Four, Fantastic Four and its cast).
Personae ficticiae

Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!