Fosse Way
Fosse Way est nomen mediaevale viae Romanae, quae per provinciam Britanniam fere totam ab Isca Dumnoniorum usque ad Lindum tendit. Haec via, cuius nomen Anglicum a verbo Latino 'fossa' deducitur, fines Imperii Romani indicare censetur antequam pagi occidentales septentrionalesque debellati essent. In Itinerario Antonini iter ab Isca Dumnoniorum Moridunum describitur (pars enim fuit itineris ab Isca Londinium), etiam iter a Venonis Lindum (pars itineris ab Eboraco Londinium); via autem a Moriduno per Aquas Sulis et Corinium Dobunnorum usque ad Venonas omittitur.
Fosse Way colore rubro in tabula Britanniae Romanae picta
Bibliographia
- Tabulae Imperii Romani folium "Britannia Septentrionalis". Londinii, 1987
- Tabulae Imperii Romani folium "Condate–Glevum–Londinium–Lutetia". Londinii, 1983
- "The Foss Way" in Thomas Codrington, Roman Roads of Britain (1903)
- Ivan D. Margary, Roman Roads in Britain: Vol.1, south of the Foss Way - Bristol Channel. Londinii: Phoenix House, 1955
Nomina viarum recentiora et ficta