Franciscus Meyers
Franciscus (vulgo: Franz) Meyers (natus 31 Iulii 1908, mortuus 27 Ianuarii 2002) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) erat.
Munus
Post scholam finitam Meyers Friburgi Brisgoviae et Coloniae Agrippinae iurisprudentiae studebat. Anno 1933 Doctor iurum promotus est. Tum iurisconsultus Coloniae laboravit. Annis 1942 - 1945 militavit, ultimo tempore capitaneus.
Cursus honorum
Anno 1948 Meyers sodalis CDU factus est et annis 1950 - 1970 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. 1952 brevi tempore magister civium Gladbaci Monachorum fuit. Annis 1952 - 1956 administer Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae rerum internarum fuit. Anno 1957 in Dietam Foederalem a civibus missus est, sed iam anno sequenti hunc honorem dimisit, quod 21 Iulii 1958 successor Friderici Steinhoff praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae electus est. Quem honorem ad usque 8 Decembris 1966 tenuit, cum Hinricus Kühn (SPD) a senatu terrae successor eius creatus est. Anno 1979 CDU reliquit, ut factionem novam conderent, sed res male evenit.
Nexus externi
Curriculum vitae (lingua Theodisca)
Rudolphus Amelunxen Centrum | Carolus Arnold CDU | Fridericus Steinhoff (SPD) | Franciscus Meyers (CDU) | Henricus Kühn (SPD) | Ioannes Rau (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Georgius Rüttgers (CDU) | Hannelora Kraft (SPD) | Arminius Laschet (CDU) | Henricus Wüst (CDU) | |