Gaius Furius Pacilus
Gaius Furius Pacilus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Familia
Pater eius Gaius Furius Pacilus Fusus, consul anni 441 a.C.n., erat.
Cursus honorum
Ipse Furius anno 412 a.C.n. consul Romanus una cum Quinto Fabio Ambusto Vibulano erat. Eo anno urbs Roma pestilentia gravi affecta est atque multi civium mortui sunt[1].
Notae
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 53, 1-3
Antecessores: Aulus (vel Marcus) Cornelius Cossus et Lucius Furius L.f. Medullinus |
Consul 412 a.C.n. cum Quinto Fabio Ambusto Vibulano |
Successores: Marcus Papirius Mugillanus (Atratinus) et Spurius Nautius Rutilus |