Galliculi
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 55°56′0″N 39°28′0″E
Numerus incolarum: 13 317
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Locus: 55°56′0″N 39°28′0″E
Numerus incolarum: 13 317
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Q27539467
Geographia
Superficies: 12 chiliometrum quadratum
Galliculi[1] (Russice Петушки, Petuški) est urbs regionis Volodimiriensis Russiae. In ripa laeva Klazmae fluminis sita est. 12 milia incolarum anno 2021 habuit.
Nomen
Nominis explicationes variae narrantur: de genere simulacrorum parvorum, quae ibi producebantur, nomen originem ducit, vel de genere fumariorum fornacum, vel aliter, sed nomen Russicum gallos parvos, galliculos significat, qui et in insigni urbis figurantur.
Historia
Statio ferriviaria hoc loco anno 1861 constructa est et nomen vici proximi cepit (qui vicus nunc Galliculi Prisci[2] appellatur. Colonia ad stationem crescebat; vicus ab anno 1904; fabricae annis 1914 et 1915 hic constructae sunt. Colonia urbana ab anno 1926 (nomine Galliculi Novi), urbs ab anno 1965.
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Situs geographici et historici: Locus: 55°56′0″N 39°28′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия |