Georgius Buchananus
Georgii Buchanani effigies ab Arnoldo Bronckhorst confectus.
Georgius Buchananus (natus ad Killearn praefecturae Sterlinensis die 1 Februarii 1506 ; mortuus die 28 Septembris 1582 ) fuit humanista , philosophus , ludorum scaenicorum et rerum gestarum scriptor Scoticus . Praeceptor fuit principis Iacobi , futuri regis Scotiae (sexti illius nominis) et Angliae (primi illius nominis) atque Reformatione pofuit. Quo tempore apud Burdigalenses professor meruit Latinitatis , lecturis eius Michael Montanus adfuit. Discipulos fabulis scaenicis docendis quas ipse scribebat aut e Graeco convertebat litteris Latinis erudiebat.
Opera selecta
Rerum Scoticarum historia auctore George Buchanano Scoto. Edimburgi: Arbuthnetus, 1583 (quod continet etiam opus "De Ivre Regni apud Scotos Dialogus").
Baptistes sive Calumnia , ante 1544 scripta (edita post annum 1577).
Iephthes sive Votum , tragoedia, 1544.
Plura legere si cupis
Friedrich Wilhelm Bautz, "BUCHANAN, George" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae , 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1 ) , columnae 785–786 (Theodisce ) .
John Durkan, Bibliography of George Buchanan, "poeta sui saeculi facile princeps" . Glasguae: Glasgow University Library, 1994. ISBN 0-85261-432-2 .
Zoé Schweitzer, "Buchanan, helléniste et dramaturge, interprète d’Euripide (Medea et Alcestis) ", Etudes Epistêmê , 2013ː 23.
Nexus externi
The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License .
A link to the original article can be found here and attribution parties here
By using this site, you agree to the Terms of Use . Gpedia ® is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd