Germania Superior
Germania Superior fuit provincia Romana inter annos 82 et 90 condita.
De situ provinciae
Hodie ibi partes Franciae, Germaniae, Helvetiae ad Rhenum sitae sunt. Caput provinciae Moguntiacum fuit. Alia oppida erant Argentorate, Bingium, Basilia, Augusta Raurica. Germania Superior appellabatur loco in Flumine Rheno. Germania Superior adverso flumine est.
Quando Romani venerunt
Romani iam Gaio Iulio Caesare duce in Galliam venerunt et Octaviano Augusto imperatore Germania Superior a Romanis occupata est, sed nondum in provinciam redacta est. Quod tandem temporibus Domitiani imperatoris fiebat.
Administratio provinciae
Cum haec provincia ad Germaniam liberam sita esset, ab imperatoribus legatis Augusti pro praetore administrata est. Sed iam antea duces militum administratores provinciae fuerunt. Fiscum provinciae procurator provinciae Belgicae utriusque Germaniae rexit, qui in Augusta Treverorum fuit. Et coloniae, municipia, civitates in provincia erant.
Legati Augusti pro praetore
Horum nomina inter alia erant:
- Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus (annis 29 - 39)
- Servius Sulpicius Galba, qui postea imperavit (annis 39 ad usque 41/42)
- Gaius Vibius Rufinus (annis 41/42 - 46/47)
- Publius Calvisius Sabinus Pomponius Secundus (annis 50/51)
- Titus Curtilius Mancia (annis 56 - 58)
- Lucius Antistius Vetus (brevi tempore inter annos 58 et 63)
- Lucius Verginius Rufus (anno 67/68)
- Marcus Hordeonius Flaccus (anno 68/69)
- Appius Annius Gallus (annis 70 - 72)
- Lucius Acilius Strabo (post annum 71)
- Quintus Corellius Rufus (anno 82)
- Lucius Antonius Saturninus (anno 88 - 89, cum seipsum imperatorem fecit et necatus est)
- Gaius Octavius Tidius Tossianus Lucius Iavolenus Priscus (annis 89/90 - 91/92)
- Sextus Lusianus Proculus (annis 93 - 97)
- Marcus Ulpius Nerva Traianus, qui aut Inferioris aut Superioris Germaniae legatus anno 96/97 erat. Anno sequenti imperator Romanus factus est.
- Lucius Iulius Ursus Servianus (anno 97/98)
- Gaius Aufidius Victorinus (annis 162 - 166)
- Publius Cornelius Anullinus (circa annum 180)
- Quintus Aiacius Modestus Crescentianus (anno 209)
- Sextus Catius Clementinus Priscillianus (anno 231)
- Gaius Messius Quintus Traianus Decius, qui postea imperavit (annis 232 - 235)
- Marcus Cassianus Latinius Postumus (annis 259/260). Is tum ursurpator contra Gallienum fuit.
Historia
Circa annos 74 et 90 Romani Agros Decumates ultra Rhenum fluvium occupaverunt et provinciae fines auxerunt. Anno 260 agri Decumates ab Alamannis invasi relicti sunt atque Rhenus iterum finis provinciae fuit. Eo anno provincia et pars Imperii Galliarum facta est et anno 275 ad imperium Romanum redditum est. Diocletiano Augusto regnante provincia ut aliae divisa est. Post annum 297 provincia a Diocletiano imperatore divisa est in provincias Germaniam Primam et Maximam Sequanorum. Anno 370 Valentinianus I imperator ad fines munitiones maximas aedificari iussit, Circa annum 406 Germani tandem provinciam invaserunt[1].
Notae
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 957-960
Bibliographia
- Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Achaia • Aegyptus • Africa • Alpes Cottiae • Alpes Graiae • Alpes Maritimae • Alpes Poeninae • Aquitania • Arabia Petraea • Armenia • Asia • Assyria • Baetica • Bithynia et Pontus • Britannia; inferior, superior • Cilicia • Corsica et Sardinia • Creta et Cyrene • Cyprus • Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae • Dacia Aureliana • Dalmatia • Epirus • Galatia • Gallia Belgica • Gallia Cisalpina • Gallia Comata • Gallia Lugdunensis • Gallia Narbonensis • Germania Inferior • Germania Superior • Hispania Tarraconensis • Hispania Ulterior • Illyricum • Iudaea • Lusitania • Lycia et Pamphylia • Macedonia • Mauritania Caesariensis • Mauritania Tingitana • Mesopotamia • Moesia; Inferior, Superior • Noricum • Numidia • Pannonia; Inferior, Superior • Raetia • Sicilia • Syria; Coele, Phoenice • Thracia | |