Haha (ludio)
Haha (Coreanice 하하) (natus Ha Dong-Hoon 하동훈 Stutgardiae 20 Augusti 1979), est ludio Germanus ex gente Coreana. Histrio etiam meruit, ac magister caerimoniarum(en), sed plurimi ex eius fautoribus inter gentes eum comoedum putant, praecipue extra Coream Meridianam, ubi autem numquam comoedus fuit. Ob Nonstop, comoediam rerum, innotuit, atque quia hospes fuit duorum spectaculorum varietatum: Infinite Challenge in Munhwa Broadcsating Corporation et Running Man in Seoul Broadcasting System.[1] Hospes etiam fuit sui spectaculi, Ya Man TV, ab Mnet canali televisifico anno 2015 emissi.
Notae
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Haha (ludio) spectant (Haha (ludio), Haha (entertainer)). |
- Biographia apud world.kbs.co.kr.