Henricus Fischer
Henricus Fischer
Henricus Fischer: imago
Nativitas :
9 Octobris 1938 ;
Graecia Patria :
Austria
Familia
Genitores : Rudolf Fischer ; Emma Maria Fischer Coniunx : Margit Fischer
Insignia heraldica
Henricus Fischer: insigne
Henricus Fischer (ad sinistram partem) cum ministris Iosepho Ostermayer et Geraldo Klug Vindobonae ad victimarum regiminis Nazistae commemorationem die 24 Octobris 2014 colloquens
Michael Spindelegger (ad sinistram partem), Ioannes Asselborn , Henricus Fischer Vindobonae anno 2013 apud Forum Globale picti
Henricus , vulgo Heinz Fischer (natus 9 Octobris 1938 Graeciae in urbe) a die 8 Iulii 2004 ad usque 8 Iulii 2016 praeses Austriae fuit, praecessore Thoma Klestil . Quod suffragium praesidis anni 2016 irritum erat, ei pro tempore Doris Bures, Carolus Henricus Kopf atque Norbertus Hofer praesides parlamenti successerunt.
Henricus Fischer, Vindobonae partim educatus, alumnus est universitatis Vindobonensis ubi doctor iurum anno 1961 factus est. Legatus est ad Parlamentum Austriacum ab anno 1971 , factionis socialis democraticae sodalis, praesesque parlamenti ab anno 1990 ad 2002 meruit. Minister ab oeconomia die 24 Maii 1983 promotus est, quod officium usque in diem 21 Ianuarii 1987 implevit, cancellariis Alfredo Sinowatz et Francisco Vranitzky. Professor fuit ab anno 1993 apud universitatem Aenipontanam .
Bibliographia
Ernst Hofbauer, Heinz Fischer. Der Mann im Schatten . Vindobonae: Iberia-Verlag, 2004. ISBN 3-85052-179-6 .
Elisabeth Horvath, Heinz Fischer: die Biografie . Vindobonae: Kremayr & Scheriau, 2009. ISBN 978-3-218-00805-1 .
Nexus externi
The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License .
A link to the original article can be found here and attribution parties here
By using this site, you agree to the Terms of Use . Gpedia ® is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd