Ioannes Casulides

Wikidata Ioannes Casulides
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Casulides: imago
Ioannes Casulides: imago
Nativitas: 10 Augusti 1948; Nicosia
Patria: Cyprus

Ioannes Casulides seu litteris Graecis Ιωάννης Κασουλίδης (Leucosiae natus die 10 Augusti 1948) est medicus et politicus Cypri.

Alumnus est universitatis Lugdunensis ubi medicinae studuit. Geriatrus deinde meruit ab anno 1975 in Anglia apud Nosocomium Londiniense(en) medicusque ab anno 1981 usque in 1993 in urbe natali. Ab anno 1991 legatus est apud parlamentum Cyprium. Anno 1993 orator pro regimine factus est atque ab anno 1997 usque in 2003 minister a rebus externis, praeside Glauco Clerida. Cypro eis annis ad unionem Europaeam accedebat sub tutela ipsius Casulidae. Ab anno 2004 rursusque ab anno 2009 legatus est apud parlamentum Europaeum, sed anno 2008 candidatus fuit ad officium praesidis Cypri sed frustra. Denuo a die 28 Februarii 2013 minister a rebus externis meret, praeside Nicolao Anastasiada.

Nexus externi

Ioannes Casulides inter ministros a rebus externis Europaeos die 4 Aprilis 2014 Athenis apud Zappeo congressos. NB: exemplar huius imaginis apud Communia servatum nomina hominum singulorum indicat
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Casulidam spectant.
  • Opus apud parlamentum Europaeum
Ministri rerum externarum Cyprii

Spyrus Cyprianu 1960 • Ioannes Christophides 1972 • Nicolaus Rolandes 1978 • Georgius Iacobu 1983 • Alexander Michaelides 1993 • Ioannes Casulides 1997 • Georgius Iacobu 2003 • Georgius Lillecas 2006 • Erato Cozacu-Marculle 2007 • Marcus Cyprianu 2008 • Erato Cozacu-Marculle 2011 • Ioannes Casulides 2013 • Nicolaus Christodulides 2018 • Ioannes Casulides 2022 • Constantinus Compus 2023
Σπύρος Κυπριανού • Ιωάννης Χριστοφίδης • Νίκος Ρολάνδης • Γιώργος Ιακώβου • Αλέκος Μιχαηλίδης • Ιωάννης Κασουλίδης • Γιώργος Ιακώβου • Γιώργος Λιλλήκας • Ερατώ Κοζάκου-Μαρκουλλή • Μάρκος Κυπριανού • Ερατώ Κοζάκου-Μαρκουλλή • Ιωάννης Κασουλίδης • Νικόλαος Χριστοδουλίδης • Ιωάννης Κασουλίδης • Κωνσταντίνος Κόμπος

Capsae cognatae: Praesides Cypri