Ioannes Iulius Christianus Sibelius

Jean Sibelius (18651957) fuit musicae classicae compositor Finnicus, cuius musica modo romantico composita ad identitatem Finnicam informandam multum contulit. Artem suam symphoniis excoluit (sicut Beethoven), quarum septem (vel octo, si adnumeretur Kullervo) composuit. Dubium non est, quin opera gravissima Sibelii in symphoniis illis consistant.

Praeter symphonias opera populo gratissima composuit, inter quae numeranda sunt Finlandia, Valse triste, Concentus violinae, Series Karelia et Cygnus Tuonelae (unum ex quattuor momentis seriei Lemminkäinen). Alia opera notabilia sunt haec:

  • plus quam centum carmina voci et clavili composita, quibus causam iniecit Kalevala, poema epicum Finnicum,
  • musica ad tredecim ludos scaenicos aptata,
  • opera Jungfrun i tornet ('virgo in turri'),
  • musica camerata,
  • musica clavilis,
  • editiones musicae choralis una et viginti
  • musica ritualis Latomistica.

De vita

Wikidata Jean Sibelius
Res apud Vicidata repertae:
Jean Sibelius: subscriptio
Jean Sibelius: subscriptio
Nativitas: 8 Decembris 1865; Tavasteburgum
Obitus: 20 Septembris 1957; Ainola
Patria: Finnia
Nomen nativum: Johan Julius Christian Sibelius

Familia

Genitores: Christian Gustaf Sibelius; Maria Charlotta Sibelius
Coniunx: Aino Sibelius
Proles: Ruth Snellman, Heidi Blomstedt, Katarina Ilves

Tavasteburgi in oppido Magni Ducatus Finlandiae, die 8 Decembris 1865 Christiano Gustavo Sibelio (1821-1868) et Mariae Charlottae Sibelio (1841-1898), natae Borg, uxori natus est filius, qui in baptismo praenomina accepit Johan Christian Julius (Iohannem Christianum Iulium).[1] Domi et inter familiares amicosque hypocoristice Janne appellabatur in dicto et scripto. Adultus, cum baptismalibus opus erat nominibus uti, modo Johan Christian Julius modo Johan Julius Christian scribebat, donec annis 1890 hunc novum ordinem suum fecit.[2] Annis 1890 etiam nomen Francogallicum Jean suum fecit, quo compositorem musicum se profiteretur. Quod nomen ex veteribus elegit chartulis negotialibus patrui sui nautae Johan (qui, dum vivit, etiam Janne appellabatur) triginta annis ante vita defuncti.[3] Constat igitur Sibelio tres nominum species suppetisse, quarum unaquaeque sua propria ratione consistebat. Jean Sibelius nomen professionale est, quo compositor per orbem terrarum cognoscitur.

De pueritia et iuventute

Iohannes Sibelius nondum tres annos compleverat, cum pater, medicus oppidi Tavasteburgi, typho confectus est. Mater autem, viginti annos marito suo iunior, aere alieno mariti mortui se demersam invenit. Iohannes sororem aetate maiorem, Lindam Mariam (1863-1932), et fratrem minorem, Chistianum (1869-1922), habebat. Lingua vernacula familiae Suecica erat.

Iam a puerulo Iohannes, antequam ipse quoquam instrumento musico uti scivit, modos musicos quos audivit cum coloribus tapetis pavimenti comparavit. Quae indoles synaesthetica, quae etiam ad odores pertinebat, in eo per totam vitam mansit.[4] Septem annos natus erat, cum Iulia matertera praeceptrice clavili psallendi artem degustavit, medio tamen successu, nam, ut ipse postea dixit, suis phantasiis nimis occupatus aliena agebat, et praeterea Iulia, quippe quae pro uno quoque errore acum textoriam inflixit digitis nepotis sui, vix magistra apta erat, quae Iohannem parvulum doceret.

Autumno anni 1872, ut videtur, scholam praeparatoriam Suecice ministratam frequentare coepit, sed iam postero anno in scholam Finnicam transiit, ut melius Finnice proficeret. Quod enim necesse erat, ut rem gerere posset in lyceo Finnico a Lucina Hagman condito, quae sedes Fennomaniae facta erat. Itaque anno 1876 in lyceo adscriptus est. Ita Iohannes Sibelius bilinguis factus est. Non quidem excelluit in schola, quae musicam nauci faciebat, sed plurimum violina canendo operam dedit. Sub divo solebat violina improvisare "avibus infinitas symphonias canens".[5] Etiam cum fratribus in musica se exercebat. Una tricinium fecerunt, in quo Linda clavili, Iohannes violina, Christianus violoncello canebant.

Praeter scriptores et poetas Suecicos, sicut Ericum Stagnelium, cuius carmen "Suckarnes mystär" ('mysterium suspiriorum') postea modis musicis composuit, etiam opera Zachariae Topelii et Iohannis Ludovici Runeberg Suecice et Finnice legit itemque Kalevalam, carmen epicum ab Elia Lönnrot conlectum, nec non opera Alexis Kivi. Qui omnes auctores quam plurimum ad sensum nationalem Finnorum contulerunt.


De vita familiari

Sibelius in matrimonium Aino Järnefelt (1871–1969) duxit apud Maxmo die 10 Iunii 1892. Eorum domus, Ainola appellata, ad Lacum Tuusula prope Limnaeam Nylandorum anno 1903 constructa est, ubi ambo ad mortem habitabant. Eis fuerunt sex filiae: Eva, Ruta, Kirsti (infantula mortua), Catarina, Margareta, et Heidi.

Tawaststjerna (1976, 1986) de eius morte sic enarrat:

Ex ambulatione matutina rediens exhilaratus, Ainoni uxori dixit se gregem gruum accedentem visisse. Inquit: "Ecce veniunt aves meae iuventutis." Subito, unus ex avium, formatione relicta, Ainolam circumvolavit; deinde ad gregem remeavit, ut iter continuetur. Sibelius duo dies posthac, anno aetatis 91, die 20 Septembris 1957, haemorrhagia cerebri mortuus est Ainolae, ubi sepultus est in horto. (Heino Kaski, alius clarus compositor Finnicus, eodem die obiit.) Aino uxor Ainolae duodecim annos additos habitavit; mortua die 8 Iunii 1969 sepulta est iuxta maritum.

Opera

Sibelius anno 1939 visus

Orchestrae

  • Kullervo, symphonia suprano, barytono, choro et orchestrae composita, op. 7 (1892)
  • En Saga, poema tonalis orchestrae, op. 9 (1892)
  • Karelia, praeludium orchestrale, op. 10 (1893)
  • Karelia Series pro orchestra, Op. 11 (1893)
  • Rakastava (Amasius) pro vocibus virilibus et chordis vel shordis et percussione, Op. 14 (1893/1911)
  • Lemminkäinen Series (Quattuor fabulae ex Kalevala) pro orchestra, Op. 22 (1893)
  • Skogsrået (Nympha), poema tonalis pro orchestra, Op. 15 (1894)
  • Vårsång pro orchestra, Op. 16 (1894)
  • Christianus Secundus rex, series ex musica furtuita pro orchestra, Op. 27 (1898)
  • Sandels, improvisatio pro choro et orchestra, Op. 28 (1898)
  • Finlandia pro orchestra et "optionali" choro, Op. 26 (1899)
  • Snöfrid pro narratore, choro, et orchestra, Op. 29 (1899)
  • Tulen synty (Origo Ignis), Op. 32 (1902)
  • Symphonia 1 in E minore pro orchestra, Op. 39 (1899/1900)
  • Symphonia 2 in D maiore pro orchestra, Op. 43 (1902)
  • Violin Concerto in D minore, Op. 47 (1903/1905)
  • Kuolema (Valsa Tristis et Scaena cum Gruibus) pro orchestra, Op. 44 (1904/1906)
  • Dance Intermezzo pro orchestra, Op. 45/2 (1904/1907)
  • Pelléas et Mélisande, Musica fortuita / Series pro orchestra, Op. 46 (1905)
  • Filia Pohiolae, poema tonalis pro orchestra, Op. 49 (1906)
  • Symphonia 3 in C maiore pro orchestra, Op. 52 (1907)
  • Svanevit (Albus Cygnus), Series ex musica fortuita pro orchestra, Op. 54 (1908)
  • Nightride et Sunrise, poema tonalis pro orchestra, Op. 55 (1909)
  • Dryas, pro orchestra, Op. 45/1 (1910)
  • Duae partes ex Kuolema pro orchestra, Op. 62 (1911)
  • Symphonia 4 in A minore pro orchestra, Op. 63 (1911)
  • Duo Serenades pro violino et orchestra, Op. 69 (1912)
  • Barden, poema tonalis pro orchestra et harpa, Op. 64 (1913/1914)
  • Luonnotar, poema tonalis pro soprano et orchestra, Op. 70 (1913)
  • Oceanides, poema tonalis pro orchestra, Op. 73 (1914)
  • Symphonia 5 in E molli maiore pro orchestra, Op. 82 (1915, revisum annis 1916 et 1919)
  • Patria Nostra pro choro et orchestra, Op. 92 (1918)
  • Jordens sång (Carmen Terrae) pro choro et orchestra, Op. 93 (1919)
  • Symphonia 6 in D minore pro orchestra, Op. 104 (1923)
  • Symphonia 7 in C maiore pro orchestra, Op. 105 (1924)
  • Stormen, musica fortuita pro soloistis, choro, et orchestra, Op. 109 (1925)
  • Väinön virsi (Carmen Väinönis) pro choro et orchestra, Op. 110 (1926)
  • Tapiola, poema tonalis pro orchestra, Op. 112 (1926)
  • Andante Festivum pro orchestra chordarum (1925/1930)

Alia opera

  • Viisi joululaulua, Op. 1, quinque Natalitionis carmina (18951913)
  • Septem Carmina, Op. 17, verbis a J. L. Runeberg, K. A. Tavaststjerna, Anschario Levertin, A. V. Forsman (Finnice: Koskimies), et Ilmari Calamnius (Finnice: Kianto) scriptis. Inter 1891 et 1904 composuit.
  • Musica pro ludo scaenico ab Hjalmar Procopé scripto Convivium Belshazzar, Op. 51 (1906).
  • Voces intimae (nomen initio Latine), Op. 56, string quartet (1909)
  • Jääkärimarssi (1915)

Nexus interni

Notae

  1. Tawaststjerna 1992: 38.
  2. Tawaststjerna 1992: 39.
  3. Tawaststjerna 1992: 31.
  4. Tawaststjerna 1992: 47, 50, 53.
  5. Ekman 1935: 36.

Bibliographia

  • Burnett-James, David. 1989. Sibelius. Londinii, Urbe Novi Eboraci: Omnibus Press. ISBN 0-7119-1683-7.
  • de Gorog, Lisa; de Gorog, Ralph. 1989. From Sibelius to Sallinen: Finnish Nationalism and the Music of Finland. Urbe Novi Eboraci: Greenwood Press.
  • Ekman, Karl. 1945. Jean Sibelius, His Life and Personality. Urbe Novi Eboraci: Tudor Publishing.
  • Layton, Robert. 1993. Sibelius. Master Musicians Series. Urbe Novi Eboraci: Schirmer Books. ISBN 0-02-871322-2.
  • Pike, Lionel. 1978. Beethoven, Sibelius and 'the Profound Logic': Studies in Symphonic Analysis. Londinii: The Athlone Press. ISBN 0-485-11178-0.
  • Tawaststjerna, Erik. 1976, 1986. Sibelius. Vol. 1, 1976; vol. 2, 1986. Londinii: Faber & Faber.
  • Tawaststjerna, Erik. 1992. Jean Sibelius. Åren 1865-1893. Söderström & c:o.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Jean Sibelius spectant.