Ioannes Key

Wikidata Ioannes Key
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Key: imago
Ioannes Key: imago
Ioannes Key: subscriptio
Ioannes Key: subscriptio
Nativitas: 9 Augusti 1961; Aucopolis
Patria: Nova Zelandia

Familia

Coniunx: Bronagh Key
Proles: Max Key

Ioannes Key, vulgo plene John Phillip Key (natus die 9 Augusti 1961) est politicus Novae Zelandiae.

Ioannes Key Aucopoli natus est, patre Anglo, matre Iudaea Austriaca, atque Cantuariae educatus est. Alumnus est universitatis Cantuariensis ubi rebus commercialibus studuit. Mercator et argentarius fuit ab anno 1982 usque in 2001, Singapurae et Londinii iuxta Merrill Lynch laborans, se "sicarium subridentem" a collegis semper nuncupatum praetendens[1] ut qui anno 1998, argentariis Russicis collabentibus, multos sine cura demiserit.

In patriam reditus, ad factionem nationalem se iungens, legatus est ad parlamentum ab anno 2002. Dux illius factionis a mense Novembri 2006, deinde a die 19 Novembris 2008, comitiis habitis, primus minister fuit. Dimissionem ab hoc officio die 5 Decembris 2016 protulit.

Notae

  1. "They always called me the smiling assassin" (Sunday Star Times, 3 Februarii 2008)

Bibliographia

Nexus externi

Ioannes Key et Hilaria Clinton anno 2012 picti
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Key spectant.
Primi ministri Novae Zelandiae

Henricus Sewell • Gulielmus Fox • Eduardus Stafford • Alfredus Domett • Fridericus Whitaker • Fridericus Weld • Georgius Waterhouse • Iulius Vogel • Daniel Pollen • Harry Atkinson • Georgius Grey • Ioannes Hall • Robertus Stout • Ioannes Ballance • Ricardus Seddon • Gulielmus Hall-Jones • Iosephus Ward • Thomas Mackenzie • Gulielmus Massey • Franciscus Bell • Gordonus Coates • Georgius Forbes • Michael Savage • Petrus Fraser • Sidney Holland • Keith Holyoake • Gualterus Nash • Ioannes Marshall • Normannus Kirk • Gulielmus Rowling • Robertus Muldoon • David Lange • Galfridus Palmer • Michael Moore • Iacobus Bolger • Jenny Shipley • Helena Clark • Ioannes Key • Gulielmus English • Hyacintha Ardern • Christophorus Hipkins • Christophorus Luxon