Iosephus Garibaldi

Wikidata Iosephus Garibaldi
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Garibaldi: imago
Iosephus Garibaldi: imago
Iosephus Garibaldi: subscriptio
Iosephus Garibaldi: subscriptio
Nativitas: 4 Iulii 1807; Nicaea
Obitus: 2 Iunii 1882; Phintonis insula
Patria: Riograndense Republic, Regnum Italiae, Francia, Regnum Sardiniae, Peruvia

Familia

Coniunx: Anita Garibaldi, Giuseppina Raimondi, Francesca Armosino
Proles: Ricciotti Garibaldi, Rosa Garibaldi, Teresa Garibaldi, Clelia Garibaldi, Manlio Garibaldi, Rosita Garibaldi, Anita Garibaldi, Menotti Garibaldi

Memoria

Sepultura: Phintonis insula

Iosephus Garibaldi[1][2][3][4] vel Garibaldus[5] vel Garibaldius[6][7] (Italiane Giuseppe Garibaldi; natus Nicaeae die 4 Iulii 1807; mortuus Phintoni insula die 2 Iunii 1882) fuit praeclarissimus dux exercituum ac patriae amans Italicus. Garibaldi eroe dei due mondi (scilicet “heros duorum orbium”) appellatur, quia etiam in America Meridionali pro libertate populorum pugnavit.

Anno 1842 in matrimonium duxit Annam Mariam Iesu Ribeiro (sub nomine Anitae notam). Ante matrimonium ex ea genuerat anno 1840 filium maiorem natu Dominicum; postea autem duas filias, Rosam Teresamque, filiumque minorem natu Ricciotti, qui anno 1847 natus est. Anita inter Bellum primum de libertate Italica Ravennae die 4 Augusti 1849 mortua, Garibaldi in matrimonium duxit Iosephinam Raimondi, sed ab ea se separavit; postremo anno 1880 Franciscam Armosino uxorem duxit, e qua tres liberos iam genuerat, Manlium, Cleliam et Rositam.

Notae

  1. Cf. Wilk, Stanislaus (1997). "Achilles Ratti card. Petro Gasparri". Acta Nuntiaturae Polonae (Romae: Institutum Historicum Polonicum Romae) 57 (3): 48 : “Iosephus Garibaldi (18071882), generalis Italus; vir democraticus et rei publicae fautor, propugnator liberationis et unificationis Italiae.”
  2. Cf. Sjöberg, Cajsa (18 Iulii 2007). Humanitas – omnium gentium conventus de humanitate nostra aetate restituenda. Lundae: Universitas Lundensis. p. 25 : “Anno 1860° Iosephus Garibaldi Marsalam, in Siciliae oras, mille illos milites suos eo facilius exposuit”.
  3. Cf. Ciarrocchi, Victorius (2010). De proelio Castrificardico (18 Sept. 1860). . Ephemeris : “die 5 Mai. 1860 expeditione ‘Mille’ vocitata susceperat Iosephus Garibaldi”.
  4. Cf. Ciarrocchi, Italus; Pisaurensis, Victorius (2016). De binis cladibus, quas aestate anni 1866 Regnum Italicum accepit. . Ephemeris : “Iosephus Garibaldi eiusque milites voluntarii”.
  5. Carolus, Egger (1963). Lexicon nominum virorum et mulierum. Romae: Societas libraria “Studium”. p. 106 .
  6. "Eleva super Garibaldium et super filios ejus / lumen vultus tui, Emmanuel" apud librum Petri Aemili Tiboni A Vittorio Emanuele re d'Italia salmo latino-italiano letto nell'ateneo di Brescia nell'adunanza 3 giugno 1860 (1860): 14 [1].
  7. "Garibaldius in Angliam triumphali pompâ est acceptus" apud Prize Compositions (1862): 48 [2].

Nexus interni

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Garibaldi spectant.