Iris Eberl
Iris Eberl (nata die 21 Iulii 1958 in Schrobenhausen Bavariae) magistra atque rerum politicarum perita Germanica factionis CSU est.
Munus
Eberl annis 1978 - 1985 apud Universitatem Ludovico-Maximilianeam Monacensem mathematicae et oeconomia studebat atque magistra scholarum facta est. Ab anno 1989 in Aichach apud gymnasium discipulos instituit.
Cursus honorum
Anno 1977 sodalis Unionis Iuvenilis facta est atque 1979 etiam ad CSU factionem accessit. Anno 2013 candidata factionis CSU ad Dietam Foederalem Germaniae erat neque autem electa est[1]. Sed cum Petrus Gauweiler collega die 31 Martii 2015 se a Dieta Foederali recessit, Eberl die 10 Aprilis suffecta est[2].
Familia
Eberl marito nupsit atque duos liberos habet.