Kielia
Locus: 54°19′24″N 10°8′22″E
Numerus incolarum: 247 717
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Kiel
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Rendsburg-Eckernförde, Plön District
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Kielia[1][2] seu Kilia[3][1][2] seu Chilonium[4][1][2][5][6] (Theodisce: Kiel) est caput Slesvici et Holsatiae, cuius regimen foederale ibi sedem habet.
Res gestae
Medio aevo, Saxones limite Saxoniae illam, quae nunc Chiloniensis est, regionem adversus Abodritos gentem Slavonicam protegere conati sunt, cuius ad limitis finem, quo locorum ad septentriones vergebatur, saeculo XIII. Adolphus IV, dux Holsatiae, Kiliam condidit; nomen autem urbis lingua Saxonica cuneum vel potius sensu metaphorico sinum illum angustum Chiloniensem significat, cuius in extrema parte portus novus est instructus.
Anno 1283, civitas ad Ligam Hanseaticam se adiunxit.[7]
Fine belli per orbem terrarum gesti prioris anno 1918, seditiosi Kiliae classiarii rebus novis tam feliciter studuerunt, ut quodam spatio temporis magni momenti essent in omni Germania. Imperator enim Gulielmus alter imperium deponere debuit et Germania ex regno res publica libera facta est.
Ob naves bellicas ibi collocatas bello per orbem terrarum gesto altero, Kilia caelitus bombis tota paene deleta est, sed suburbia nonnulla minore detrimento accepto adhuc bella sunt.
Res oeconomicae
Urbs ad ripam Maris Baltici iacet portus, ubi naves et mercatoriae et bellicae collocatae et erant et sunt. Hic etiam est ostium fossae quae a mari Germanico ad mare Balticum ducta est.
Maximum navale Germanicum nomine "Navalia Howaldt et Navale Germanicum" (Theodisce: Howaldtswerke-Deutsche Werft) hic est.
Kiliae Academia Instituta est rebus oeconomicis orbis terrarum investigandis (Theodisce: Kieler Institut für Weltwirtschaft).
Cives illustres
- Hinricula Henkel, palmam Olympiam adepta
- Detilevus a Liliencron, poeta
- Carolus Loewe, compositor
Nati sunt
- Maximilianus Planck (1858 - 1947), rerum naturalium investigator
- Harro Schulze-Boysen (1909 - 1942), tyrannidis proditor communista
- Lauritius Lauritzen (1910 - 1980), vir publicus et sodalis SPD
- Gerhardus Stoltenberg (1928 - 2001), vir publicus et sodalis CDU
Mortui sunt
- 1808 - Iohannes Christianus Fabricius
- 1899 - Claudius Groth, poeta Saxonicus
- 1989 - Volfgangus Theodoricus Schnurre, scriptor
Scholae
- Academia Holsatorum Chiloniensis vel Christiana Albertina
- Collegium Philosophicum Chiloniense
Imagines
-
Aquae turris Ravensbergensis
-
Chilonium
Nexus interni
Nota
- ↑ 1.0 1.1 1.2 "Chilonium", "Kilia", "Kielia" etc. (pp. 79-81 notá subiunctá (a) apud Google Books)
- ↑ 2.0 2.1 2.2 "Chilonium, Kilia, Kielia, Kilonia, Kilonum, Kylo": editio vetustior J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ "Kiliae" (cas. loc.), "Universitatis Kiliensis" (cas. gen.): vide epistulam
- ↑ "Chilonium" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) [http://mateo.uni-mannheim.de/camenaref/hofmann.html ~
- ↑ Vb. adiect. "Chiloniensis", cf. Academia Holsatorum Chiloniensis titulumque libri Nauicula Chiloniensis, Studia philologica Felici Jacoby professori Chiloniensi emerito octagenario oblata (Lugduni Batavorum: Brill, 1956)
- ↑ "Chilomium (sic), Holsatorum civ., Kilia Holsatorum, Kilionensis, Kilonia, Kilonum": editio aucta J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ wikip.de
Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kieliam spectant. |
| ||||
Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stutgardia • Suerinum | |