Lalage (genus)


Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Campephagidae 
Genus : Lalage 
F. Boie, 1826
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.

Lalage est genus avium ordinis Passeriformium familiae Campephagidarum. Generi sunt circa duodecim species, quae in Asia Meridiana et Australasia inveniuntur, nonnullis speciebus quoque in Insulis Pacificis endemicis.

Hae aves sunt minores, circa 15 ad 20 centimetra longae. Pinnae plerumque sunt nigrae, canae, albae.

Plerumque insectis et fructibus vescuntur. Nidus est cupulatus et elegans, in summa arbore usitate aedificatus.

Plurimae species sunt aliquantum communes, sed Lalage sharpei putatur "near threatened,"? et Lalage leucopyga, subspecies Insulae Norfolciae, exstincta est.

Species

  • Lalage melanoleuca
  • Lalage nigra
  • Lalage leucopygialis
  • Lalage sueurii
  • Lalage tricolor
  • Lalage aurea
  • Lalage moesta
  • Lalage atrovirens
  • Lalage leucomela
  • Lalage maculosa
  • Lalage sharpei
  • Lalage leucopyga
    • Lalage leucopyga leucopyga

Nexus interni

Bibliographia

  • Perrins, Christopher, ed. 2004. The New Encyclopedia of Birds. Oxoniae: Oxford University Press.