Laophorium

Laophorium urbanum Lundae

Laophorium[1][2][3] (cf. Neograecum λεωφορείο, leophoreio) sive autoraeda communis[4] est vehiculum vectorium oblongum quod homines aut per urbem aut inter urbes transportat. Forma laophorii variat; habeat corpus singule aut duplice et unum aut duo tabulata. Combinatio corporis singulis et tabulati usitatissima est. Laophorium etiam ad pueros scholasticos accomodatum est, nomine laophorium scholare. Mansiones laophoriorum appellantur spatia ubi laophoria consistunt ut convectores vehiculum ascendere et descendere possint.

Historia

Laophorium vetus; Benz-Omnibus. Imago anni 1896

Anno 1826 Namneto in urbe Francica, praefectus secretus iter publicum constans? inter vicum suburbanum suum et oppidum ferentem instruxit. Paulo post lineae autocinetorum laophororum tota in Francia instructae sunt, sicut et in Britannia et in Civitatibus Foederatis Americae.

Exempla laophoriorum

Laophorium scholare

Laophorium scholare.

Laophorium scholare est genus laophorii quo discipulos ad et ab scholam gubernat.

Laophorium duorum tabulatorum

Laophorium duorum tabulatorum per vias Londinii movet.

Hoc laophorium duo tabulata habet ut plures hominum vehantur.

Nexus interni

Nota

  1. Egger, S.L. apud Davidis Morgan Adumbratio (vide disputationem nostram)
  2. Glossarium interretiale Anglico-Latinum.
  3. "Laophorum", "autocurrus publicus": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce buss.
  4. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce linja-auto (Helsinki 2002).

Nexus externi

Unam legis e paginis de
disserentibus

Vicimedia Communia plura habent quae ad laophoria spectant.