Leviathan

Vide etiam paginam fere homonymam: Livyatan.
Occisio Leviathan, a Gustavo Doré anno 1865 picta.

Leviathan (Hebraice לִוְיָתָן) est monstrum marinum in pluribus locis Bibliorum Hebraicorum memoratum, quod modo draco, modo crocodilus, modo balaena esse videtur.[1]

Et Thomas Hobbes libro Leviathan, ut metaphoram auctoritatis et potestatis regis ad statum naturalem "homo homini lupus" finendum.

In Bibliis Sacris

  • Iob 3:8: "maledicant ei, qui maledicunt diei, / qui parati sunt suscitare Leviathan."[2]
  • Iob 41:1 (in Vulgata 40:20): "An extrahere poteris Leviathan hamo / et fune ligabis linguam eius?"[3]
  • Psalmi 74:14 (in Vulgata 73:14): "Tu confregisti capita Leviathan, / dedisti eum escam monstris maris."[4]
  • Psalmi 104:26 (in Vulgata 103:26): "illic naves pertransibunt, / Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo."[5]
  • Isaias 27:1: "In die illa visitabit Dominus / in gladio suo duro et forti et grandi / super Leviathan serpentem fugacem / et super Leviathan serpentem tortuosum / et occidet draconem, qui in mari est."[6]

Notae

  1. "לִוְיָתָן" in lexico Brown-Driver-Briggs (Anglice).
  2. Nova Vulgata, Iob 3.
  3. Nova Vulgata, Iob 41.
  4. Nova Vulgata, Psalmus 74.
  5. Nova Vulgata, Psalmus 104.
  6. Nova Vulgata, Isaias 27.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Leviathan spectant.