Liber nubeculatus

Pagina 34 ex libro nubeculato Atomic War#2 anno 1952 edito, imagines et dialogos in nubeculis monstrans.

Liber nubeculatus,[1] libellus pictographicus,[2][3][4] commentariolus nubeculatus,[5] vel commentariolus comice pictus,[5] est medium graphicum quod fabulam imaginibus colloquiisque inter personas depictas ostendit. Nomen nubeculatus venit ex nubeculis, quae diverbium super personas colloquentes continent. Libri nubeculati sunt genus narrationis pictae.

Series librorum nubeculatorum studiosis antiquitatis nota est Asterix, a Renato Goscinny scripta et Alberto Uderzo picta, quae bellum inter Romanos et Gallos comice tractat. Cuius aliquos libros Carolus Rubricastellanus in Latinum vertit.

Anime Iaponica in forma libri nubeculati edita manga nominatur.

Libri nubeculati longiores etiam "mythistoriae graphicae" dici possunt.

Exempla personarum huius generis

Libri nubeculati saepius de superheroibus tractant, ut Superman. Sunt alii qui fabulas animalium continent, ut Michael Mus. Alii de personis ordinaribus tractant, ut Archie; mythistoria Commentarii de Inepto Puero talis est.

  • Asterix
  • Avengers
  • Batman
  • Black Canary
  • Blondie (Flavula, [6]) persona praecipua taeniae nubeculatae quae vitam cottidianam americanam pingebat.
  • Captain America
  • Captain Marvel
  • Charlie Brown (Carolus Brown), puer semper anxius quem Carolus Schultz excogitavit.
  • Cocco Bill
  • Corto Maltese (Maltese est latine Maltensis) nauta ab italico Hugolino Pratt excogitatus, qui semper "peregrinum visit orbem".
  • Diabolik fur peritissimus quem sorores Giussani excogitaverunt
  • Dick Tracy (Ricardus Tracy) qui in fabula criminali partes agit.
  • Donaldus Anas
  • Fantastic Four ('latine' "homines Fantastici quattuor")
  • Flash
  • Flash Gordon (Flash' latine est Fulgor), persona fabulae scientiae ficticiae quem Alexander Raymond excogitavit.
  • Gaston
  • Incredibile Hulk
  • Iron Man
  • Justice League
  • Les Schtroumpfs
  • Little Nemo (i.e. Parvulus Nemo) quem Winsor McCay delineavit
  • Mafalda puellula quem delineator argentinus Quino excogitavit.
  • Mandrake (Mandrake, anglice est Mandragoras latine) magus
  • Michael Mus
  • Scrugulus Anas
  • Spider-Man (i. e. Vir Araneus)
  • Stultus (Anglice Goofy)
  • Superman
  • Tex Willer (Tex pro Texiano[7]) bubulcus, Aquila Noctis nuncupatus, quem Ioannes Ludovicus Bonelli excogitavit.
  • The Phantom (Phantom est phasma latine
  • The Yellow Kid (Puer Flavus" [8]). Saepe dicitur fuisse prima persona quae in nubeculatis apparuit. Verba primum non in nubeculis, sed in personae veste scribebantur.
  • Thor
  • Tintin (latine Titinus [9]) iuvenis diurnarius et investigator quem Hergé excogitavit. Semper canis Milulus (francogallice Milou; [10]) eum sequitur.
  • Wonder Woman (Latine Mulier Mirabilis)
  • X-Men

Pinacotheca

Notae

  1. Vocabulum in programmate Words.exe praebitum (vide archivum), fonte auctoritatis dubiae
  2. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 497, s.v. comics (pl.).
  3. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  4. "Comics: libelli pictographici, fabulae nubeculatae": Philosophia Latine disserenda (glossarium a Gualterio Redmond divulgato)
  5. 5.0 5.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  6. sic hic nominatur
  7. sic de animalibus ('lepus texianus' est anglice Texian hare
  8. sic hic nominatur
  9. sic in libris latine redditis De insula nigra et De sigaris Pharaonis
  10. Milulus, sic in libris De insula nigra et De sigaris Pharaonis

Nexus interni

Nexus externi