Lingua Mandarinica normalis

Lingua Mandarina[1] (官話 guānhuà, hoc est 'magistratuum sermo') est linguae Sinensis forma normalis quae nationalis seu communis late et lege habetur et per orbem terrarum docetur. Una est linguarum Sinicarum, quae divisio constituunt familiae Sinotibetanae.

In Sinis continentalibus, Honcongi, Macaique plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat "universalem communicationis loquelam"[2]. Etiam praecipue in Taivania, et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat "nationalem linguam" seu "regni linguam".

Lingua normalis, quamquam eius propositum est ut eadem sit ubique, nihilominus in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense variat. Et quamquam lingua normalis pronuntiatus fundamenta in dialecto Mandarina Pechinensi habet, versio normalis quae in continente extra Pechinum et in Taivania docta est multo discrepat a dialecto qua ipsi cives Pechinenses loquuntur. Etiam divisiones socio-politicae quae annis 1950 inter Continentem Sinensem, Honcongum, Macaum, et Taivaniam habentur, efficerunt ut lingua normalis Mandarina in eis locis docta inter se discrepare plene visa sit, usque in systemate scribendi, quia in continente characteribus simplificatis a communistis citatis scribunt dum extra continentem characteribus translaticiis.

Signum viarium dicens "siste"

Historia

Usque saeculum vicensimum fere omnes litterae Sinicae linguá Sinicá Classicá scriptae sunt et fuit lingua Classica, neque sermo vulgaris, cui discipuli in scholis et universitatibus studebant. Litterae vulgares haud umquam visae sunt ante Motum Maiensem Quarti Diei anno 1919. Quamobrem linguae Mandarinae origo evolutioque incerta est, et hodie plerumque solum ex studiis historicis, linguisticis et archaelogicis deducitur.

Zhongguo Guanhua (中国官话/中國官話), vel Medii Regni Communis Loquela titulus qui monstratur in pagina prima grammaticae Sinicae libri quem Étienne Fourmont (cum Arcadio Huang anno 1742 eddidit[3]

Nihilominus, lingua Mandarina iam saeculo tertio decimo e lingua Sinica Media oritur, quod liber rhythmorum nomine Zhongyuan Yinyun anno 1324 editus plene demonstrat. Et iam saeculo decimo sexto hic sermo locum magni momenti habuit apud Sinas. Scripsit Matthaeus Riccius in libro nomine "De Christiana expeditione apud Sinas suscepta ab Societate Iesu" (1617), vol. 1, p. 31: "Praeter hunc tamen cuique Provinciae vernaculum sermonem, alius est universo regno communis, quem ipsi Quonhua vocant, quod curialem vel forensem sonat." Quidem magistratus Sinici, qui Mandarini tunc vocabantur, communi loquela Guānhuà late nuncupata usi sunt, qua propter hodie haec lingua Mandarina extra Sinas appellatur.

Jin Shengtan, late primus Sinicus vulgarum litterarum dux agnitus, varias mythistorias Mandarine vulgari scripsit saeculo decimo septimo. Haec autem lingua definitione certa omnino carebat. Anno 1728 quidem imperator Yongzheng, qui pronuntiatus magistratuum abs Guanddong et Fujian non intellegebat, decrevit gubernatores provinciarum providere ut pronuntiatum proprium doceant. Libri huius eruditionis causae tunc editi nobis hodie dant indicia idealium pronuntiatuum linguae Mandarinae illius aetatis et quoque demonstrant illam linguam normalem decretam fuisse velut linguam Graecam antiquam communem, quia idem ac nulla lingua vernacularis tunc locuta erat, sed synthesim dabat omnium dialectorum Mandarinarum prope Nanchinum.

Haec forma dialecto Nanchinesi annixa diu magni aestimata est, etsi caput Sinense anno 1421 ad Pechinum motum est. Robertus Morrison cum primum lexicon Sincum-Anglicum anno 1815 scripsit, eius lexicon quidem de hac dialecto Mandarina Nachinensi tractavit. Morrison nihilominus scripsit dialectum Pekinensem in annos maiorem gratiam apud Sinas capere, normamque novam aemulam ostendere. Medio saeculo decimo nono quidem, iam dialectus Pekinensis vicit, quod necessarius erat dialecto Pekinensi loqui ut negotium fori imperiali habeatur.

Diebus priscis Rei Publicae Sinarum eruditi Hu Shih, Lu Xun, Chen Duxiu, Qian Xuantong et alii litteras vulgares citantes propusuerunt linguam Classicam a lingua Mandarina normae Mandarinae septentrionali annixa surrogari. Simul hi viri sentiebant normam definiendam esse linguae nationalis (translaticio: 國語; Wade–Giles: Kuo²-yü³; simplificato: 国语, pinyin: Guóyǔ). Post multas disputationes inter eos qui dialectos septentionales et qui meridionales velut normam citaverunt et conatum abortivum ad pronuntiatum artificiosum definiendum, tandem Commissio ad Lingam Nationalem Unificatam Definiendam Dicata anno 1932 decernit trahere

  • normam pronuntiatus e dialecto Pekinensi
  • normam grammaticam idiomaticamque ex operibus Lu Xun et aliis hordiernis litteris vernaculis (quae Mandarine bai1hua4 appellantur)
  • normam lexicalem ex universis dictionibus omnium dialectorum Mandarinarum.

Ubique eadem lingua Mandarina normali uti putatur, sed differentiae existunt scripturae systemate et nomenclatura. Res Publica Popularis Sinarum anno 1949 condita hanc normam asservavit eam nuncupans pǔtōnghuà (translaticio: 普通話; simplificato: 普通话), hoc ad litteram "loquela communis" significante, quamquam eam in Taiwania usque hodie Guóyǔ nuncupatur. Etiam annis 1954 et 1964 reformae ab communistis susceptae effecerunt ut characteres simplicificati in continente, Malasia et Singapura adhibeantur quamquam in Taiwania et Honcongi characteres translaticii.

Litterae

Lu Xun qui inter principales fautores Linguae Vernacularis fuit.

Vera Fabula de Ah Q scripta anno 1922 a Lu Xun plerumque hodie agnoscitur primum opus quod lingua Mandarina plene usum est.

Scriptura

Lingua Mandarina characteribus Sinicis vulgo scribitur, cuius historia ab antiquitate delineatur. Quia autem characteribus difficile huius linguae soni redduntur, hodie exsistunt complura systemata phonetica quo discipuli linguae sonos discere possunt.

Litteratura phonetica

Omnia systemata phonetica quo lingua Sinica scribatur praeter litteraturam Zhuyin fundamenta in litteris Latinis habent. Ut scriptura Sinensis in orthographiam Latinam reddatur, lege hodie sancta est litteratura Hanyu (Hànyǔ Pīnyīn / 汉语拼音 / 漢語拼音). Inscriptiones cursuales saepius autem secundum systema Wade-Giles aut Romanizationem cursualem Sinicam redduntur. Et complures Sinenses extra Sinas nomina eis transcribunt secundum Wade-Giles.

Litteratura Hanyu a communistico continentis Sinensis regmine anno 1958 primum excogitata est, et postea sancta et citata est ab ipso ut discipuli in Sinis pronuntiatu linguae Mandarinae normalis discere possint. Etiam ut norma internationalis tandem adoptata est ab Internationali Normarum Organizatione (ISO) anno 1982 et ab Taiwaniae regimine anno 2009, ut hodie paene ubique agnita est ut modus quo lingua Mandarina in litteras Romanas scribi potest. Etiam hodie usurpatur ut textus in computatra et telephonula inserantur. Peregrini autem interdum alia litteraturarum systemata malunt ut discant cum ea proprius Europeis litterarum normis propinquent, sicut litteraturam Wade-Giles et Gwoyeu Romatzyh.

Inter se systemata litteraturarum discrepant in quo modo verba et toni linguae denotantur. Wade-Giles numeris post syllaba superscriptis utitur; Hanyu accentis super vocalia superscriptis vel numeris in linea post syllabam scriptis; Gwoyeu Romatzyh autem litteras e, r, h, aut y addit, vocalia repetit, vel i in e aut y et u in o aut w mutat ut toni indicentur.

Tabula quae sequitur nonnullas huius linguae syllabas variis litteraturarum systematis scriptas ostendit:

Zhuyin Wade-Giles MPS II Yalensis Tongyong Hanyu Gwoyeu Romatzyh
Tonus 1 Tonus 2 Tonus 3 Tonus 4
a a a a a a ar aa ah
ai ai ai ai ai ai air ae ay
an an an an an an arn aan ann
ang ang ang ang ang ang arng aang anq
ao au au ao ao au aur ao aw
ㄓㄚ cha ja ja jha zha ja jar jaa jah
ㄔㄚ ch'a cha cha cha cha cha char chaa chah
ㄐㄧ chi ji ji ji ji ji jyi jii jih
ㄑㄧ ch'i chi chi ci qi chi chyi chii chih
ㄐㄧㄚ chia jia jya jia jia jia jya jea jiah
ㄑㄧㄚ ch'ia chia chya cia qia chia chya chea chiah
ㄓㄨㄚ chua jua jwa jhua zhua jua jwa joa juah
ㄔㄨㄚ ch'ua chua chwa chua chua chua chuar chuaa chuah
ㄓㄨㄞ chuai juai jwai jhuai zhuai juai jwai joai juay
ㄈㄣ fen fen fen fen fen fen fern feen fenn
ㄏㄜ ho he he he he he her hee heh
ㄒㄧ hsi shi syi si xi shi shyi shii shih
ㄒㄧㄚ hsia shia sya sia xia shia shya shea shiah
ㄒㄩㄢ hsüan shiuan sywan syuan xuan shiuan shyuan sheuan shiuann
ㄍㄨㄤ kuang guang gwang guang guang guang gwang goang guanq
ㄎㄨㄤ k'uang kuang kwang kuang kuang kuang kwang koang kuanq
ㄇㄧㄠ miao miau myau miao miao mhiau miau meau miaw
ㄋㄧㄡ niu niou nyou niou niu nhiou niou neou niow
ㄋㄨㄛ no nuo nwo nuo nuo nhuo nuo nuoo nuoh
ㄋㄡ nou nou nou nou nou nhou nou noou now
ㄋㄨ nu nu nu nu nu nhu nu nuu nuh
ㄋㄩ niu nyu nyu nhiu niu neu niuh
ㄕㄨㄟ shui shuei shwei shuei shui shuei shwei shoei shuey
ssu sz sz sih si sy syr syy syh
ㄙㄨ su su su su su su swu suu suh
ㄙㄨㄢ suan suan swan suan suan suan swan soan suann
ㄙㄨㄟ sui suei swei suei sui suei swei soei suey
ㄊㄨㄢ t'uan tuan twan tuan tuan tuan twan toan tuann
ㄉㄨㄟ tui duei dwei duei dui duei dwei doei duey
ㄊㄨㄟ t'ui tuei twei tuei tui tuei twei toei tuey
ㄉㄨㄣ tun duen dwen dun dun duen dwen doen duenn
ㄊㄨㄣ t'un tuen twen tun tun tuen twen toen tuenn
tzu tz dz zih zi tzy tzyr tzyy tzyh
tz'u tsz tsz cih ci tsy tsyr tsyy tsyh
ㄨㄚ wa wa wa wa wa ua wa waa wah
ㄨㄞ wai wai wai wai wai uai wai woai way
ㄨㄢ wan wan wan wan wan uan wan woan wann
ㄨㄛ wo wo wo wo wo uo wo woo woh
wu wu wu wu wu u wu wuu wuh
ㄧㄚ ya ya ya ya ya ia ya yea yah
ㄧㄢ yan yan yan yan yan ian yan yean yann
ㄧㄤ yang yang yang yang yang iang yang yeang yanq
ㄧㄠ yao yau yau yao yao iau yau yeau yaw
ㄧㄝ yeh ye ye ye ye ie ye yee yeh
ㄧㄣ yin yin yin yin yin in yn yiin yinn
ㄧㄥ ying ying ying ying ying ing yng yiing yinq
ㄧㄡ yu you you you you iou you yeou yow
ㄩㄥ yung yung yung yong yong iong yong yeong yonq
yu yu yu yu iu yu yeu yuh
ㄩㄢ yüan yuan ywan yuan yuan iuan yuan yeuan yuann
ㄩㄝ yüeh yue ywe yue yue iue yue yeue yueh
ㄩㄣ yün yun yun yun yun iun yun yeun yunn

Characteres Sinici

Comparatio variarum scripturarum Sinicarum. A dextra parte ad sinistram: scripturae sigillorum, clericalis, normalis, Ming et sans-serif. His quattuor characteribus (天地玄黃 tiān dì xuán huáng) incipit liber scholasticus antiquus Qianziwen ("Classicus characterum mille").
Exemplum scripturae cursivae characterum Sinicorum quam calligraphus Sinicus Sun Guoting fecit c. annum 650 (Dynastia Tang).

Secundum fabulam sine auctoritate, characteres Sinicos primum cominiscit grapheocrates nomine Cangjie, qui laborabat regnante imperatore fabuloso Huangdi. Fabula dicit Cangjie monte Yangxu (hodie Shanxi) venantem vidisse testudinem cuius venae animadversionem eius cepit. Possibili relatione logica inter eorum venas animatus, Cangjie tunc orbis terrarum animalia, agros, stellas, et omnia sub caelo et in caelo investigavit et cominiscit systema symbolica appellatum (字) — illos characteres Sinicos. Hoc die natali characterum, secundum fabulam, Sinenses omnes diabolum lugentem audiverunt, fruges ex caelo sicut pluvias cadentes viderunt, et incepit mundum.

Alii characteres putantur origines habere in rei imaginis descriptionibus (pictogrammata), alii in arbitrariis depictionibus notionum abstractae (ideogrammata), alii in compositionibus aliorum characterum. Omnes per aetates commutantur, simplificatur, amplificatur.

Character simplicissimus est 一 ("unus") qui unam solam plagam horizontalem habet. Frequentissimus autem est 的 de, particula grammatica positum post verbum, quae 8 plagas habet et fungitur ut adiectivum vel possessio indicentur, et quae saepe valet idem ac genetivum Latinum. Aestimatur medius plagarum numerus quoque in characteri esse 9.8;[4] incertus autem est utrum characteres translaticii inclusi sunt in hoc censo, et si accurate aestimatur.

Hodie sunt complures modi vel stili vel scripturae quibus characteres Sinici scribi possunt, qui derivati sunt a certis exemplaribus vel calligraphicis vel historicis. Plurima eorum origines in Sinis habent et nunc ubique ubi characteribus Sincis utuntur (variationibus minoribus) communes sunt.

Nonnulla ideogrammata constant in pictogrammatis simplicis quae mutantur ut notiones cognates indicentur. E.g. pictogramma 刀 dāo, quod "culter" significat, mutatur indicando aciem cultri, ut ideogramma 刃 rèn "acies" significans obtinatur. Alia ideogrammata sunt omnino abstracta sicut 上 shàng "sursum" et 下 xià "deorsum". Huic categoriae autem sunt pauca verba.

Plurimi autem (>98%) characteres sunt compositiones aliorum characterum.

Fere 13% sunt composita ideogrammatum: e.g. 日 rì "sol" combinatum cum 月 yuè "luna" creat 明 míng "lucidum". Item 休 xiū "quiescere" compositum est a pictogrammatis 人 rén "homo" et 木 "arbor"; et 好 hǎo "bonum/bene" compositum est a pictogramatis 女 "femina" et 子 "filius".

Fere 85% sunt composita phono-semantica, quibus alia pars indicat sonum, alia pars significatum aut categoriam semanticam, etc.: e.g. 河 "flumen", 湖 "lacus", 流 liú "amnis", 沖 chōng "profluvium", 滑 huá "lubricus" una habent idem radicalem trium plagarum ad laevam partem qui significat flumen et ad dextram partem characterem qui pronuntiatum et specialem significationem suggerit. Quia complures characterum partes olim in lingua Sinica vetere significatum clarum habebere demonstratae sunt, sed hodie sine alio significatu solum ad sonum monstrandum funguntur, nonnulli linguistae hodie sentiunt omnes huius generis characteres item evolvere. Etiam hodie nova vocabula creantur per hoc mechanismum: e.g. 钚 "plutonium" significans compositum est ab radicale 金 jīn "metallum" cui additur componens 不 quod merum sonum indicat (ipsum usitate "non" significaverit, sed hic solum sonum significat). Sic fere omnia vocabula scientifica formatur et quoque fere omnia nova vocabula ex alienis linguis mutuata.

Numerus characterum quoque in anno tanto augitur ut anno 2004 habuerint 106 230 characterum in lexico Sinense Zhonghua Zihai.

Numerus characterum in lexicis Sinicis[5]
Anno Lexicon Numerus characterum
100 Shuowen Jiezi 9 353
543? Yupian 12 158
601 Qieyun 16 917
1011 Guangyun 26 194
1039 Jiyun 53 525
1615 Zihui 33,179
1716 Kangxi Zidian 47 035
1916 Zhonghua Da Zidian 48 000
1989 Hanyu Da Zidian 54 678
1994 Zhonghua Zihai 85 568
2004 Yitizi Zidian 106 230[6]

Apud characteres complexissimos saepe hodie adhibitos sunt 籲 "comprecari", 32 plagis; 鬱 "luxuriosus, delicatus, maestus", 29 plagis, sicut in 憂鬱 yōuyù "demersus", 15 et 29 plagis, invicem; 豔 yàn "coloris plenus", 28 plagis; et 釁 xìn "iurgium", 25 plagis, ut in 挑釁 tiǎoxìn "provocare". Etiam in usu hodierno est 鱻 xiān “viridis/recens” (altera characteris 鮮 xiān versio) 33 plagis. Complexissimus autem character qui in computatra per Microsoft New Phonetic IME 2002a for Traditional Chinese imponi potest est 龘 "aspectus draconis ambulantis"; qui ex radicali draconis ter scripto componitur, ut 16 × 3 = 48 plagorum obtineatur.

Complexissimus autem omnium characterum, secundum Joel Bellasen, est zhé/𪚥 (U+2A6A5) zhé Sono ausculta info (depictus subter ad laevam partem), qui significat "verbosus" 64 plagis; sed hic character ex quinto saeculo iam non in usu est. Complexissimus omnium interdum habetur esse character biáng (depictus subter ad dextram), 57 plagis, significans collyra Biang biang, species collyrae a provincia Shaanxi; sed cum hunc characterem invenire in lexicis mandarinis normalibus non possumus, fortasse melius character dialecticus habetur.

Characterum complexitas evidenter difficilem fecit eius eruditionem. Quamobrem varia litteraturarum systemata sicut litteratura Hanyu excogitatae sunt ad pronuntiatum discendum. Etiam post conditum rei publicae Sinarum, regimen Kuomintang studebat quomodo characteres Sinici simplificari possunt. Talis simplificatio e.g. iam exsistebat in scripturis cursivis sicut Caoshu.

Post autem secundum bellum mundanum et bellum Civile Sinicum, solum regimen communisticum continentem regens reformationem notarum simplificandarum legibus annis 1956 et 1964 effecit. Quo facto tunc duo systemata characterum lingua Mandarina normalis habet: illud simplificatum in usu in continente et Malaysia, et illud translaticium in usu in Taivania, Hongcongi, Macai.

Comparatio characterum Translaticiorum et Simplificatorum
character translaticius character simplificatus significatus
electronicus,electricitas
emere
apertus
solis ortus
vehiculum
ruber (color)
nihil
avis
calidus
tempus
lingua
auscultare
diploma,evidentia
draco
vendere
testudo
aestas,annus
pugna,bellum
cludere,relatio
ferrum,metallum
pictura,descriptio
grex,cohors
vertere
Comparatio characterum Translaticiorum et Simplificatorum
character translaticius character simplificatus significatus
广 latus
malus
abundans
cerebrum
miscellus
pressio, compressio
pullus
deliciae
ae"r
aula,sedes
sonus,vox
discere
corpus
punctum
cattus
insectum
vetus
coe"tus
decem milia
fur
thesaurus
regnum,pagus,natio,civitas
medicina

Phonologia

Linguae Mandarinae normali omnia sunt phonemata quinguaginta et sex, quae combinantur omnino ut distinctarum syllabarum sola duo millia sexginta et quinque formare possint. Omnis syllaba dividitur in sonum et tonum.

Soni

Soni distincti omnes sunt quadringinta et tredecim. Sonus omnis ex duobus vel pluribus phonematis formantur. Primum phonema initiale appellatur et consonans est. Alterum finale appellatur et ex vocalibus et consonantibus vel nasalibus (e.g. -n vel -ng) vel liquido (e.g. -r) formatur. Haec omnia per symbola Mandarina phonetica triginta et septem scribi possunt.

Toni

Quomodo dum syllabae Mandarinae distinctorum tonorum pronuntiantur vis pronuntiatus mutatur.

Toni quattuor (vel quinque) sunt linguae Mandarinae: altus, surgens, mergens, cadens, et levis. Levis autem non tonus verus quam quod tonus omnino fere abest dicit: quamobrem tonus id appellari non solet.[7]

Toni Linguae Mandarinae Normalis
Nomen toni Yin Ping Altus Yang Ping Surgens Shang Mergens Qu Cadens
Numerus toni Pinyin 1 2 3 4
Symbolum diacriticum Pinyin ā á ǎ à
Littera IPA (et numeri correspondentes) ˥˥ (55) ˧˥ (35) ˨˩, ˨˩˦ (21, 214) ˥˩ (51)
Symbolum diacriticum IPA á ǎ à, a᷉ â

Morphologia

Per morphologiam, intellegimus quomodo morphemata combinantur ut novae dictiones creentur. Celeberrimum exemplum morphologiae insulatoriae est lingua Mandarina, propterea quod fere omnia verba singula ex pauca morphemata formantur, et huius morphematum significatus haud umquam cum combinantur commutantur. Alia morphemata separatim adhiberi possunt, alia astricta sola ut affixa; alia eorum significatum in combinatione attinent, alia significatum amittunt vel commutant.

Pronomina

Plerumque nomina Sinca secundum numerum grammaticum et casum grammaticum non declinantur. Quod infra in sectione nominata Constructiones "de" disputatur, suffixum 的 de plerumque ut munus genetivum efficiatur adhibetur. Et numerus grammaticus solus datur per dictiones mensurae, quorum exempla quidem infra in sectione nominata Grammatica#Dictiones mensurae ostenduntur: e.g. Zhe4 ge nan2hai2zi = hic puer; sed Zhe4 xie1 nan2hai2zi = hi pueri.

Pronominum autem personalium numerus pluralis indicare solet suffixum 们/們 men addendo.

pronomina Personalia[8]
Persona Singularis Pluralis
Primus

ego/me/mihi
Exclusivus Inclusivus
我們/我们
wǒmen
nos/nobis
咱們/咱们
zánmen
nos/nobis (et tu/te/tibi et vos/vobis, etc.)
Secondus Communis Comis 你們/你们
nǐmen
vos/vobis


tu/te/tibi

nín
tu/te/tibi
Tertius 他, 她, 它

ille/illum/illi, illa/illam/illi, illud/illud/illi
他們/他们, 她們/她们, 它們/它们
tāmen
illi/illos/illis, illae/illas/illis, illa/illa/illis

Praefixa nominum

Pauca praefixa habentur:

Praefixa Mandarina
Character Litteratura Hanyu Significatus Exemplum
老/小 lao3-/xiao3- vetus/iuvenis cognomine addantur ut agnomina formentur lao3wu3 = Quintus (filii agnomen)
di4- numero addatur ut numeri ordinales formantur di4wu3 = quintus
chu1- numero addatur ut primi decem dies mensis lunaris indicentur chu1wu3 = quintus dies mensis lunaris
ke3- adiectivo addatur ut novum verbum creetur significu fere Latine -abilis habente ke3ai4 = amabilis (ubit ai4=amare)[9]
hao3- bene, bonus hao3kan4 = pulcher seu bene visum (kan4=videre/spectare/legere)
nan2- male, difficile nan2kan4 = turpis, difficile visum

Suffixa nominum

Mandarina nominum suffixa
Character Litteratura Hanyu Significatus Exemplum
-de genetivus ta1de shu1 = eius liber
們 / 们 -men solum pronominibus et polisyllabicis hominum nominibus additur ut pluralis indicetur wo3men = nos (ubi wo3 = ego); lao3shi1men = doctores (ubi lao3shi1 = doctor)
學 / 学 -xue2 fere idem ac Latine '-ologia' dong4wu4xue2 = zoologia (ubi dong4wu4 = animal)
-jia1 fere idem ac Latine '-ista' dong4wu4xue2jia1 = zoologus
-hua4 quo creatur verba ex nominibus, fere Latine 'facere' aut 'fieri' mei3hua4 = pulchram facere; e4hua4 = deteriorare (inoptabilis fieri)
-zi multis morphematis astrictis additur cum ut nomina singula adhibentur[10] er2zi = filius; zhuo1zi = mensa; yi3zi = cathedra; ding1zi = clavus; mao4zi = petasus; ku4zi = bracae
頭 / 头 -tou multis morphematis astrictis additur cum ut nomina singula adhibentur gu2tou = os (sceletum); nian2tou = notio; wai4tou = foras; mu4tou = lignum (materia); she2tou = lingua (organum); li3tou = intus/interior; shang4tou = super/supra; quian2tou = frons; hou4tou = posterior
兒 / 儿 -er olim erat suffixum diminutivum; hodie multis morphematis additur praecipue in dialecto Pechinensi; extra urbem audiri et scribi non solet niao3r = avis; gui3r = spectrum; ji3r = hodie; mie2r= cras

Suffixa verborum

Mandarina verborum suffixa
Character Litteratura Hanyu Significatus Exemplum
-le aspectus perfectivus wo3 ai4le ni3 = ego te amavi (non idiomaticum)
著 / 着 -zhe interdum ut aspectus imperfectivus seu durativus indicetur[11] wo3 ai4zhe ni3 bu shuo1 hua4= ego te amans non dico loquelam
過 / 过 -guo aspectus experientialis (res iam habetur) wo3 ai4guo ni3 = ego (antea) iam te amavi

Reduplicatio

Composita nominalia

Genus Exemplum 1 Exemplum 2 Exemplum 3
idiomaticum feng1liu2 (ventus-fluxus) = amorabundus mao2dun4 (pilum-scutum) = contradictorium xiao3-shuo1 (parva-loquela) = mythistoria
duobus substantivis appositis hua1mu4 (flos-arbor) = vegetatio fu4mu3 (pater-mater) = parentes guo2jia1 (regnum-domus) = patria
sensu genetivi loci hai3gou3 (mar-canis ~ maris canis) = phoca je4tung1sha1fa (sessorium-torus) = sessorii torus fan4guan3 (cibus-taberna) = caupona
sensu genetivi generis tie3-yan2zi3 (ferrum-atomus) = ferri atomus xin1zang4bing4 (cor-morbus) = morbus cardiacus ji1dan4 (pullus-ovum) = pulli ovum
sensu genetivi causae yu3mao4 (pluvia-petasus) = petasus pluvialis you2ji2 (oleum-macula) = macula oleo facta nai3ping2zi (lac-ampulla) = lactis ampulla
substantivo cum adiectivo coniuncto xiang1cai4 (fragrans vegetal) = coriander re4xin1 (calidum cor) = enthusiasticus mei3shu2 (pulchra ars) = ars bella
substantivo cum mensurae dictione coniuncto bu4pi3 (vestis-ulna) = vestis materia ma3pi1 (equus-mensurae dictio) = equi chuan2zhi1 (navis-mensurae dictio) = naves
adiectivo cum adiectivo coniuncto hao3huai4 (bonus-malus) = qualitas da4xiao3 (magnus-parvus) = magnitudo leng3re4 (frigidus-calidus) = temperatura

Composita verbalia

Genus Exemplum 1 Exemplum 2 Exemplum 3
verbo cum verbo effectum indicante coniuncto da3po4 (icere-ruptum) = rumpere taio4guo4 (salire-transire) = salire trans mai3dao4 (emere-advenire) = emere posse
verbo cum verbo actionis directionem indicante coniuncto song4lai2 (mittere-venire) mittere huc (ad locutorem) song4qu4 (mittere-ire) = mittere illuc (ab locutore) song4hui2 (mittere-retroire) = remittere
verbo cum verbo actionis statum indicante coniuncto chang4wan2 (canere-perficere) = canere perfecit chang4zhao2 (canere-accuratus fieri) = accurate canit zhan4zhu4 (stare-persistere in tenendo)= consistere
gratuita seu disambiguitatis causa gou4mai3 (venum petere-emere) = emere (cf mai4 = vendere) ci4shan4 (benevolens-benevolens) = benevolens
nomine ablativo casu verbo affixo → aut verbum aut nomen qiang1bi4 (sclopetum-necare)-sclopeto necare feng1xing2 (ventus-ire) = in modis fieri, moda bu4xing2 (passus-ire) = ambulare
verbo cum obiecto coniuncto → vel nomen vel verbum vel adverbium chao3fan4 (frigere-oryza) = oryza fricta shuo1huang3 (dicere-falsum) = mentiri zhuan3yan3 (vertere-oculus) = derepente, confestim
subiecto cum verbo (seu adiectivo) coniuncto → aut nomen aut adiectivum tou2teng2 (caput-dolere) = dolor capitis yan3hong2 (oculus-ruber) = invidia ming4ku3 (vita-amara) = infortunatus
adverbo cum verbo coniuncto → adiectivum zi4dong4 (auto-movere) = automaticum dan1shi2 (in tempore-fieri) = tunc
duobus adverbis coniunctis → adverbium zuo3you4 (ad laevam-ad dextram) = circiter gan1cai2 (iam-iam) = iamiam xian4lai2 (versus-venire) = umquam

Grammatica

Celeberrimum exemplum linguae analyticae est lingua Mandarina, propterea quod verba structura interna fere carent. Itaque munera grammatica dictionum ordine particulisque insertis signantur. Sententiarum constructio fit verbis tamquam insulatis secundum certum carmen ordine dispositis. A grammatica Latina enim multo discrepat Mandarina, quod in ea

  1. Nomina non declinantur
  2. Verba non coniugantur
  3. Pronomina relativa non habentur
  4. Quaedam adiectiva eadem ac verba fungi solent

Omnia declinationis munera decernuntur, praecipue per nominum positionem verbi respectu, per usum dictionum mensurae, per praepositiones et postpositiones, per adiectiva, et, interdum, per suffixa. Coniugationis munera praecipue per suffixa et adverbia dantur, et quoque saepe per compositionem cum verbis allis aut cum nominibus subiectum seu obiectum indicantibus (quod in sectione morphologia supra describitur). Munera pronominum relativorum dantur per usum particulae 的 de, quae etiam ut sensus genetivus detur adhibetur.

Syntaxis

Dictionum positio verbi respectu dependet a destinato dictionum significatu:

  • quod ad verbi obiecta, dependet ab utrum eius siginificatus aut definitivum aut indefinitivum est: obiectum definitum (ab audiente notum) ante verbum expectatur, indefinitum post.
  • quod ad phrases temporum, dependet ab utrum temporis sensus est punctualis (vg. tertia hora) aut durativus (tres horas): phrasis sensu puctuali ante verbum expectatur, sensu durativo post.
  • quod ad phrases locativas, dependet ab utrum sensus verus est locativus (vg.in mensa) aut directionalis (in mensam) (qua locus ab actione productus monstratur): phrasis sensu locativo vero ante verbum expectatur, sensu directionali post.

Habemus igitur quia si Latine dictionis sensus a casu ablativo redditur tunc Sinice ante verbum ponitur; si Latine a casu accusativum tunc post verbum.

Materia ante reliquum

Mandarinus dictionum ordo etiam multo discrepat a Latino propterea quod sententiae attentio quidem non habetur in subiecto verbi nec in verbo ipso, sed in materia, de qua universa reliqua sententia tractat, et quae in initio sententiae ponitur. Quae materia Latine per ablativum absolutum saepe reddi potest. Verbi gratia:

Ren4shi nin2, wo3 zhen1 gao1xing4. (Incidere te, ego multum felix.) = Me tibi incaso, ego multo gaudeo.

Materia potest esse clausula, phrasis, subiectum, obiectum, vel alia pars sententia. Verbi gratia, in insequente sententia, canis est materia et obiectum:

gou3 wo3 bu xi3huan1 (canis ego non iuvare) = canis me non iuvat/canem ego non amo/canis mihi non placet.

quia iuvare Mandarine est verbum transitivum cuius obiectum canis esset. Observatur autem quod cum materia in initio ponitur, ordo sententiae reliquae semper conservatur. Tunc, aliter significaret sententia, ubi scribitur,

gou3 bu xi3huan1 wo3 (canis non iuvare ego) = canem ego non iuvo/canis me non amat/cani ego non placeo.
Aspectus SOV et SVO

Propterea, sententiae Mandarinae eádem frequentiá praebent adiuncta sententiarum generum VO et OV:

Sententiae Mandarinae adiuncta habent quae et ordinem OV et VO ut naturalem suggerunt[12]
Adiuncta SVO Adiuncta SOV
Ordo VO invenitur Ordo OV invenitur
Praepositiones habentur Postpositiones habentur
Verba auxiliaria locum ante verbum habent Phrases praepositiones locum ante verbum habent (praeter phrases temporis locique)
Sententiae complexae fere semper sunt SVO Clausulae relativae locum ante nomen habent
Clausulae genetivae locum ante nomen habent
Aspectus indicatores verbum sequuntur
Nonnulli adverbiales locum ante verbum habent

Verba

Propterea quod declinatio et coniugatio non adhibentur, grammatica dictionis munera facilius quam in lingua Latina commutantur. Verbum 給/给 gei3 (dare) etiam est praepositio velut "ad" ante nomen posita, quae homo cui donatur indicat. Plerumque et nomina adiectiva simul munus verbi stativi agunt.

Adiectivum idem ac verbum stativum valet

In lingua Mandarina non licet verbo shi4 (esse) uti in sensu stativo, ad subiectum cum adiectivo praedicativo lingandum. Complura autem adiectiva idem ac verba stativa valent. Dicendum est igitur:

Ren2 hao3 (homo bonus ) = Homo est bonus

et numquam

Ren2 shi4 hao3 (prave)

Iterdum etiam rescribi potest

Ren2 shi4 hao3 de (Homo est (homo) qui bonus est) = Re vera hic homo est homo bonus. (inusitatius vel emphasis causa)

ubi subiectum ad sententiae finem mente iterum habetur modificatum a phrasi adiectivali.

Tempus et aspectus

Plerumque verba coniugantur secundum aspectum—aut perfectivum aut experientialem aut imperfectivum—per suffixa addita: -了-le, -著 -guo, et -過-zhe, respective. Aspectus autem imperfectivus/durativus, cum verbum activitatem actualem reddit, in lingua normali per particulam indicatur durativam 在 zai4 ante verbum positam.[13]

Numquam autem secundum aspectum coniugantur, nec verbum 是 shi4, nec verba auxiliaria sicut 能 neng2 (posse), nec verba adiectivalia.

Tempus semper indicare licet per adverbia et phrases locativas. Quia aspectus omnino a tempore indicato separatur, ne per -le tempus praeteritum reddatur, homines Europaei difficile correctum usum -le discunt.

Constructiones "de"

Tres sunt particulae Mandarinae de, in tabula quae sequitur monstratae, quae identice tono quinto (sine vi) pronuntiatae sunt. Omnes tres, quamquam inter se exacto munere grammatico discrepant, postponiuntur dependente adiectivo, clausula, pronomine, phrasi, principali nomine, verbo, vel modificando praedicato. de possesivum 的 quidem est frequentissimum omnium linguae Mandariciae verborum.

Particulae Mandarinae de pronuntiatae
Nomen Character Functio Exemplum
de adverbiale ut adverbia ex adiectivis creantur màn màn de = valde lente
de complementum potentiale post verbum ut eius exitum clausula insequentia indicet vel evaluet Tā shuō de hěn hǎo = ille loquitur bene
de possessivum ut relatio genetiva, associativa vel descriptiva inter nomina detur, vel inter nomina et clausulas relativas, inter alios usus... Hao3 de peng2you (bonus de amicus) = amicus qui bonus est [confer autem:

Hao3 peng2you (bonus amicus) = amicus ille bonus (de quo iam locuti sumus)
dà de yǐzi (magnum de sedes = sedes quae magna est) = cathedra magna
Ta1 mai3 de qi4che1 hen3 gui4 (ille emere de autocinetum valde carum) = autocinetum, quod is emit, valde carum est.
sao3di4 de (everrere solum de) =qui solum everret (converritor) vel quo solum everretur (scopae)
song4 xin4 de (adferre carta de) = qui cartas adfert (tabellarius)

Rogationes

Sunt tres modos quo res rogari possint:

  • Usu pronominum interrogativorum
  • Usu particulae interrogativae 嗎/吗 ma ad finem sententiae
  • Usu constructionis ita-non
Pronomina interrogativa

Quamquam lingua Mandarina pronominibus relativis caret, ea tamen pronomina interrogativa vero praebet. Cum autem pronomina adhibentur, ordo verborum in sententia non mutatur, et pronomen solum loco nominis vel adverbii ponitur.

Pronomina interrogativa Mandarina
Pronomen Latinum Pronomen Sinicum Litt. Hanyu Exemplum
Quis/Qui/Quae 誰 / 谁 shei2 誰 拉丁語 說 得 好? Shei2 La1ding1yu3 shou de hao3? (Quis lingua latina loqui de bonus?)=Quis lingua Latina loquitur bene?
Quid/Quae 甚麼 / 什么 shen2me Ta1 shuo1 shen2me? (ille dicere quid?) = Quid dixit ille?
Quando 甚麼時候 /
什么时候
shen2me shi2hou shen2me shi2hou ta1 shuo1hua4 le (Quid tempus ille loqui loquelam le) = Quo tempore ille locutus est?
Quomodo 怎麼 / 怎么 zen3me
Qualis/Qui/Quae/Quod na3
Ubi= Quali loco seu Quo loco 哪裡 /哪里 na3li3
Quanto 多少 duo1shao (plusminus)
Cur, Qua re, Qua de causa 為什麼/为什么 wèishénme 為 etiam praepositione quae munus dativum indicat fungitur
Particula interrogativa ma

Particula interrogativa 嗎/吗 ma posita ad sententiae finem, omnia rogari possint, e.g.:[14]

  • Jīnní: Nĭ yě shì Měiguórén ma?
  • Virginia: (Tu quoque Americanus ma) =Esne quoque Americanus?
  • Ōuwén: Bú shì. Wǒ shì Yīngguórén. Nǐ ne? Nǐ shì nǎ guó rén?
  • Eugenius: (Non esse. Ego esse Britannicus. Tu et? Tu esse qualis natio homo?)=Minime, Britannicus sum. Tune? Qualis nationis civis es?
  • Jīnní: Wǒ shì Fǎguórén.
  • Virginia: (Ego esse Francogallicus)=Francogallica sum.
Constructio ita-non

Rogationes generis A-non-A saepe et late in lingua Mandarina adhibentur, e.g.:[15]

  • Nǐ yào bu yào chī júzi? (Tu velle non velle comedere citrus sinensis ) = Vis non vis comedere citrum sinensem?
  • Yào. (Velle)=Volo
  • Bu yào. (Non velle)=Nolo

Mensura et specificatio

Omnia nomina Sinica innumerabilia sunt, ubi numquam possumus quinque aquae dicere et semper necessarium est dicere quinque litra aquae aut quinque ampullae aquae aut quinque varietates aquae et phrases similes ubi nomen mensurae unitatem specificans inter numerum et substantivum semper interponitur. Haec nomina, aut dictiones mensurae ut in lingua Mandarina nuncupari solent, quoque simul funguntur ut omnia nomina in classes secundum genera ordinentur.

Dictiones mensurae

Quamquam in lingua Latina necesse est nomina cum declinatione eius discere, in lingua Mandarina necesse est discere quodque nomen cum eius principali dictione mensurae. Infra ostentantur multae dictiones mensurae quibus quotidie adhibentur, e.g.:

Mandarinae mensurae dictiones
Rei classis Dictio mensurae Litt. Hanyu Exemplum
Singuli homines et res generales 個/个 ge4 liang1 ge nan2ren2 = duo viri
Doctor, medicus, vigil, vel alius homo augustus vel honore dignus wei4 liang1 wei4 lao3shi1 = duo doctores
Numerus pluralis non specificatus xie1 zhe2 xie1 nan2hai2zi = hi pueri
Singulus liber et res quam in voluminis metiuntur ben3 yi ben3 shu1 = unus liber
Vehiculum 輛/辆 liang4 san1 liang4 che1 = tria vehicula
Res plana 張/张 zhang1 san1 zhang1 zhuo4zi = tres mensae
Singula res parva 塊/块 kuai4
Res quam in ampullis metiuntur ping2
Res longa, stili, sclopetis, etc zhi1
Res gravis, machina, vel instrumentum 臺/台 tai2 yi1 tai2 dian4nao3 = unum computatrum
Conclaves 間/间 jian1
Ianua vel fenestra shan4
Arbor 顆/颗 ke1
Animalium, pars corporum 隻/只 zhi1 yi1 zhi1 mao1 = singulus cattus
Numeri

Infra ostentantur numeri Mandarini.

Numerus Arabicus: 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 100 1000 10000
Character Sinicus: 二十
Litteratura Hanyu: líng èr sān liù jiǔ shí èrshí bǎi qiān wàn

Ut maiores rerum quantitates dentur, hi numeri secundum systema decimale coniugantur, e.g.:

六千一百五十四 個 人 liu4qian1yi1bai1wu5shi2se4 ge ren2 (sex mille unum centum quinque decem quattuor ge homo) = 6154 hominum
一百〇四 個 人 yi1bai1ling2se4 ge ren2 (unum centum zerum quattuor ge homo) = 104 hominum
四十二 個 人se4shi2er4 ge ren2 (quattuor decem duo ge homo) = 42 homines
兩 個 人 liang3 ge ren2 (par) = 2 homines (usitate 兩 'liang3' sic adhibetur ut 'duo homines' vel 'duo res' dicatur, et numquam 'er4ge ren2')
Fractiones

Fere omnes fractiones dantur scribendo 'YY fēn zhī XX' ubi 'YY fēn' universum datur ex quo partes deductas per 'zhī XX' specificantur.

麵包 的 八分之一 miànbāo de bā fēn zhī yī (panis de octo omnis pars singulus) = panis octava pars
薪金 的 百分之二十 xīnjīn de bǎi fēn zhī èrshí (centum omnis pars duo decem) = salarii viginti centessimae partes = 20% salarii

Fractiones autem decimales velut 5.2 'quinque punctum duo' dantur phrasibus XXXX 點 YYYY, e.g. 五點二 wǔ diǎn èr (quinque diǎn duo) , ubi XXXX pars universa datur et YYYY pars fractionalis.

Numeri ordinales
Dies et horae
Pronomina demonstrativa et articuli

Lingua Mandarina omnino caret articulis. Sed munus articuli indefiniti plerumque datur usu phrasium generis:

yi1 + dictio mensurae + substantivum = 'singulum vel quoddam substantivum'.

Munus articuli definiti dari potest omnino vitando dictionis mensurae usum et substantivum in materia in initio sententiae ponendo:

substantivum, id est bonum = 'Substantivum, quod tu audiens iam scis, est bonum.'.

Etiam sensus articuli definiti datur pronominum demonstrativorum usu:

那 na4 + dictio mensurae + substantivum = ' illud substantivum',
這 / 这 zhe4 + dictio mensurae + substantivum = ' hoc substantivum'.

Aliae particulae

Particula dicitur omnis dictio quae nec nomen nec verbum est.

Praepositiones

Postpositiones

Adverbia

Adverbia Mandarina
Character Litt. Pinyin Significatus Exemplum

Comparationes et constructiones speciales

Notae

  1. "in arte linguae Mandarinae" (vide p. 39 apud Google Books)
  2. Confer quia Tong1hua4 etiam "colloquium habere" et "colloqui per telephonum" significare potest; et Pu3tong1 etiam "late communicata" seu "communis" seu "vulgaris" significare potest.
  3. Liberlibri SARL. "FOURMONT, Etienne. Linguae Sinarum Mandarinicae hieroglyphicae grammatica duplex, latinè, & cum characteribus Sinensium. Item Sinicorum Regiae Bibliothecae librorum catalogus". Liberlibri.com 
  4. Bellassen, Joël & Zhang Pengpeng (1989). Méthode d'Initiation à la Langue et à l'Écriture chinoises. La Compagnie. ISBN 2-9504135-1-X.
  5. Data excepta ab Norman, Jerry. Chinese. New York: Cambridge University Press. 1988, p. 72. ISBN 0-521-29653-6.
  6. 《異體字字典》網路版說明 Situs interretialis pro "The Dictionary of Chinese Variant Form", pagina introductoria
  7. Surendran, Dinoj and Levow, Gina-Anne (2004), "The functional load of tone in Mandarin is as high as that of vowels", Proceedings of the International Conference on Speech Prosody 2004, Nara, Japan, pp. 99–102.
  8. Ex Yip, p. 47.
  9. etiam cum verbis quae hodie numquam singulatim inusu videntur combinatur: ke3xi2 = infeliciter; ke3jian2 = evidenter; ke3lian2 = miserandus
  10. Olim zi3 puer significabatur
  11. aspectus imperfectivus saepius singulatim per verbum auxiliare zai2 indicatur
  12. Quae adiuncta proposita sunt a Greenberg, cui locus adlatus est hic: p. 23, Mandarin Chinese, a Functional Refernce Grammar, Charles N. Li et Sandra A. Thompson, University of California Press, Berkeley, CA, 1981.
  13. Nonnullae dialecti Mandarinicae coniuncte zai4 et -zhe adhibent.
  14. http://en.wikibooks.org/wiki/Chinese_(Mandarin)/Lesson_1
  15. Li, Charles N., and Thompson, Sandra A., Mandarin Chinese: A Functional Reference Grammar, Univ. of California Press, 1981.

Nexus interni