Maximilianus de Robespierre

Wikidata Maximilianus de Robespierre
Res apud Vicidata repertae:
Maximilianus de Robespierre: imago
Maximilianus de Robespierre: imago
Nativitas: 6 Maii 1758; Nemetacum
Obitus: 28 Iulii 1794; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Officium: member of the French National Assembly, President of the National Convention, President of the National Convention
Munus: politicus, Causidicus, diurnarius, Rerum novarum cupidi

Consociatio

Factio: Iacobini
Religio: deismus

Familia

Genitores: François de Robespierre;
Coniunx: no value

Memoria

Laurae: Concours général
Sepultura: Errancis Cemetery, Catacombs of Paris
Robespierre. Opus Adelaidis Labille-Guiard (anno 1786)

Maximilianus Franciscus Maria Isidorus de Robespierre (latine Rubopetraeus[1]), qui dicitur l'Incorruptible, id est Latine Integerrimus, (natus Nemetaci die 6 Maii 1758; Lutetiae supplicio affectus est die 28 Iulii 1794) fuit vir publicus Francicus inter Rerum Francicarum eversionem et primarum partium actor temporis quod dicitur Terroris Regimen.

Vita

Maximilianus filius causidici erat. Robespierre iuvenis matre orbatus est, nam anno 1763 mater gravis morbi periit. Anno 1777 etiam pater eius Maximilianus Maria Isidorus a Robespierre Monaci repens obiit.

Maximilianus iuri Lutetiae apud Lyceum Ludovicum Magnum (Lycée Louis-le-Grand) studuit et postea causidicus in urbe natale Atrebate fuit.

Anno 1789 legatus tertii ordinis in concilium ordinum electus est.

Postquam die 27 Iulii 1793 Maximilianus a Robespierre socius et de facto dominus consilii salutis publicae factus est, in optimates odium struxit et celeriter plurimi necati sunt.

Propter coniurationem, cui etiam consilii salutis publicae aliquii socii, e.g Iacobi Nicolai Billaud-Varenne interfuerunt, die 27 Iulii 1794 Robespierre detentus est et insequenti die supplicio affectus est.

Notae

  1. sic apud Wyttenbachium, Opuscula selecta, p.245 | hic

Bibliographia

Editiones operum
  • Œuvres complètes de Maximilien Robespierre, 10 volumina, curante Société des études robespierristes, 1912-1967 [reimpressum apud Éditions du Miraval, Enghien-les-Bains, 2007]
  • Pour le bonheur et pour la liberté, curantibus Yannick Bosc, Florence Gauthier et Sophie Wahnich, Éditions La Fabrique, 2000
Eruditio

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximilianum Robespierre spectant (Maximilien de Robespierre, Maximilien de Robespierre, Maximilien François Marie Isidore Joseph de Robespierre).
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!