Mechanica quantica

Feles Schrödinger cuius vita incerta est ob effectum quanticum.

Mechanica quantica vel physica quantica (seu cum nomine adiectivo quantalis) vel physica quantorum[1] est theoria physica saeculo 20 creata, quum physici invenissent mechanicam classicam non satis esse ad atomos vel particulas microscopicas earumque motus describendas. Theoria dehinc creata, maxima cum precisione experimentali verificata, adamussim tales particulas eorumque “motus” describit.

Verumtamen theoria solummodo probabilitates eventorum dat, at nullam interpretationem profundam phaenomenorum quanticorum, de qua multae controversiae metaphysicae apud physicos ortae sunt. Etiam ab anno 1976 usque ad annum 2007 experimenta quasdam incompatibilitates cum theoria relativitatis Einsteinianae demonsta sunt, quae inlocalitas nominatur. Multi physici igitur, ut ea incompatibilitas submoveatur et ut interpretatio satisfactoria proveatur, investigationes relativisticas quanticasque hodie extendunt.

Terminologia

Verba quantica et quantalis ad descriptiones adhibentur quod energia inter particulas, apparatus et campos physicos semper in quantitatibus discretis vel demensis translata est. Physici quidem hodie omnes particulas elementarias putant esse quantitates energiae in transitu; et, quod energia in transitu undas quoque certo sensu significat, oportet mechanicam quanticam comprehendere leges undarum particularumque.

Formae mechanicae quanticae

Particulae in duo foramina inter ea proxima ineuntes figuram ingerentiae in remota pariete gignunt.

Notiones fundamentales mechanicae quanticae

Sunt multae notiones quae specialiter ad mechanicam quanticam spectant:

Physici quantici celebres

Notae

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad mechanicam quanticam spectant.

Fontes Anglici

Fontes Latini