Nesaea (Nereis)
Vide etiam paginam fere homonymam: Nesaea (genus)
Nesaea (Graece Νησαίη scil. "insularis") in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur[4] et in libris manu scriptis peioribus Georgicon Vergilii.[5]
Notae
- ↑ Hyginus, Fabulae praefatio 8
- ↑ Ilias 18.40
- ↑ Hesiodus, Theogonia 249
- ↑ Apollodori bibliotheca 1.2.7
- ↑ Vergilius, Georgica 4.338: "Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque"