Non-metallum

Non-metalla et metalloida in tabula periodica:
     Metalloida      Non-metalla reactiva      Gasia nobilia

Non-metallum in chemia est elementum chemicum quod proprietates metalli non habet. Quod ad physicam attinet, eius punctum liquefactionis ebullitionisque, conductivitas thermalis electricaque, ac densitas plerumque sunt humilia, et in forma solida fere fragile est. Quod ad chemiam attinet, energia ionizationis, affinitas electronica, electronegativitas altae sunt; in reactionibus cum aliis elementis compositisque electrones capiunt vel communicant.

Non-metalla habentur septemdecim elementa, quorum plurima sunt gasia (hydrogenium, helium, nitrogenium, oxygenium, fluorinum, neon, chlorinum, argon, krypton, xenon, radon), unum est liquidum (brominum); nonnulla sunt solida (carbonium, phosphorus, sulfur, selenium, iodinum). Metalloida ut boron, silicon, germanium aliquando non-metalla esse ducuntur.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad non-metalla spectant.