Nonae
Nonae (-arum, f.) in calendario Romano sunt dies ante diem IX idus cuiusque mensis. Ita sunt:
- dies septimus plenorum mensium, scilicet mensis Martii, Maii, Iulii, Octobris.
- dies quintus cavorum mensium, scilicet mensium ceterorum.
Marcus Terentius Varro in opere suo De Lingua Latina dicit nonas appellatas esse "aut quod ante diem nonum Idus semper, aut quod, ut novus annus calendae Ianuariae ab novo sole appellatae, novus mensis ab nova luna Nonis."[1] Potest enim ut nonae, velut calendae idusque, instituta essent secundum vices lunae.
Notae
- ↑ Marcus Terentius Varro, De Lingua Latina, liber VI, pars 28.
Nexus interni
Haec stipula ad calendarium spectat. Amplifica, si potes! |