Pantaleon (sanctus)

Wikidata Pantaleon (sanctus)
Res apud Vicidata repertae:
Pantaleon (sanctus): imago
Pantaleon (sanctus): imago
Nativitas: 275; Nicomedia
Obitus: 27 Iulii 305; Nicomedia

Memoria

thaumaturgus (feriae die 27 Iulii)

Sanctus Pantaleon seu Pantalaimon martyr Christianus fuit, mortuus Nicomediae in Bithynia circa annum 305[1]. In Ecclesia tum orientali quum occidentali colitur.

Vita et cultus

Pantaleon medicus fuit, qui artem suam gratuito exercuit, quod in lingua Graeca antiqua communi ἀνάργυρος dicitur. Ab Hermolao presbytero et medico eruditus est. Pro fide Christiana in persecutione Diocletiani occubuit[2].

Festum eius in Ecclesia Romana in diem 27 iulii incidit; in Occidente Pantaleon inter quattuordecim auxiliatores connumeratur. In Ecclesia byzantina, cum liturgia sancti Ioannis Chrystostomi celebratur, nomen Pantaleonis quotidie commemoratur in prima parte liturgiae proscomidia dicta[3].

Notae

  1. Martyrologium Romanum, editio altera. Typis Vaticanis MMIV [p. 416, 804]
  2. Breviarium Romanum, Pars Æstiva. Romæ–Tornaci–Parisiis, Desclée, 1951 [p. 904]
  3. Ἡ Θεία Λειτουργία τοῦ ἐν Ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Ιωάννου τοῦ Χρυσοστόμου. Romae 1950 [p. 15]

Nexus externi

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie