Patricia Scotland

Wikidata Patricia Scotland
Res apud Vicidata repertae:
Patricia Scotland: imago
Patricia Scotland: imago
Nativitas: 19 Augusti 1955; Dominica
Patria: Britanniarum Regnum, Dominica

Familia

Coniunx: Richard Mawhinney
Patricia Scotland (media imagine) anno 2012 apud Aulam Chatham(en) picta

Patricia Scotland, vulgo plenissime Patricia Janet Scotland, Baroness Scotland of Asthal (in insula Dominica nata die 19 Augusti 1955) est politica Britannica et Consortionis Populorum.

Patricia Scotland, Londinii in regione urbana Walthamstow atque deinde Caesaromagi educata, discipula fuit longinqua universitatis Londiniensis et sodalis Templi Medii. Anno 1991 (prima nigrarum) reginae consiliaria(en) iuridica, anno 1997 baronissa, anno 2001 Conciliaria Privata(en) creata est. Advocata generalis(en) meruit iuxta regimen Gordoni Brown annis 2007-2010. Anno 2015 secretaria generalis Consortionis Populorum electa, id officium die 1 Aprilis 2016 rite suscepit.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Patriciam Scotland spectant.
Secretarii generales Consortionis Populorum

Arnoldus Smith 1965 • Shridath Ramphal 1975 • Emeka Anyaoku 1990 • Donaldus McKinnon 2000 • Kamalesh Sharma 2008 • Patricia Scotland 2016