Paulus Deschanel

Wikidata Paulus Deschanel
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Deschanel: subscriptio
Paulus Deschanel: subscriptio
Nativitas: 13 Februarii 1855; Scarbeca
Obitus: 28 Aprilis 1922; Lutetia
Patria: Francia

Familia

Genitores: Émile Deschanel;
Coniunx: Germaine Deschanel
Proles: Jean Deschanel, Louis-Paul Deschanel

Paulus Deschanel (natus Scarbecae in vico Bruxellensi die 13 Februarii 1855; Lutetiae die 28 Aprilis 1922 mortuus) fuit vir politicus Francicus.

E genitoribus Francicis ortus est qui exsilium Belgicum petiverant propter tyranniam Napoleonis III sed qui anno 1859] Lutetiam redierunt. Alumnus ibi fuit lycei Bonaparte et universitatis Parisiensis ubi litteris studuit. Legatus fuit ad Conventum Nationalem Franciae annis ab 1885 ad 1920 et senator Franciae ab 1921 ad 1922. Anno 1899 in Academiam Francicam cooptatus est. Praeses Rei Publicae Francogallicus et coprinceps Andorrae meruit a die 17 Ianuarii 1920 usque ad diem 21 Septembris eiusdem anni, cum se a munere propter insaniam abdicare debuit.

Bibliographia

Paulus Deschanel
  • Thierry Billard, Paul Deschanel. Lutetiae: Pierre Belfond, 1991

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Deschanel spectant.
Principes Franciae 1799–1946

Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946