Planities Europaea Orientalis
Planities Europaea Orientalis[1][2] est una ex maximis Telluris planitiebus, in parte orientali Europae sita. Quia pars maxima planitiei Europaeae Orientalis ad Russiam (Rossiam) pertinet, haec planities interdum Russica[2] (Rossica[1]) appellatur. In boreoccidente montibus Scandinaviae, in meridie-occidente Sudetis aliisque montibus Europae mediae, in meridie-oriente Caucaso, in oriente autem Uralibus limitata, in oriente maribus Albo Barentsianoque et in meridie Ponto Euxino, Palude Maeotidi atque Caspio alluetur. Longitudo planitiei Europaeae Orientalis a septentrione ad meridiem plus quam 2,5 milia km, ex occidente ad orientem autem mille km est. Altitudo eius mediocris est 170 m. Uvaly Boreales partem planitiei septentrionalem separant.
Notae
Fontes
- Pagina de planitie Russica (Europaea Orientali) in situ de natura Russiae (Russice)
- Pagina de planitie Europaea Orientali Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
Nexus externi
Situs geographici et historici: Locus: 57°30′0″N 40°0′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad planitiem Europaeam Orientalem spectant. |