Pleistocaenum

Sedimenta e thiniis littoralibus in Aegadibus insulis aevo Pleistocaeno compacta

Pleistocaenum[1] (a verbis Graecis πλεῖστος 'plurimus' + καινός 'novus') est series sive epocha periodi Quaternarii, quae annorum circiter 2 580 000 a.p. incepit, Pliocaeno perfecto, et abhinc annorum 11.7 milium ad finem venit, ineunte epocha Holocaena sub qua vivimus.

Pleistocaenum quattuor aetates vel stadia comprehendit, quae ab infimo ad supremum sunt Gelasium, Calabrium, Pleistocaenum medium, Pleistocaenum superius.

Notae

  1. "Pleistocaenum": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 7 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia

  • P.L. Gibbard, M.J. Head, "The newly-ratified definition of the Quaternary System/Period and redefinition of the Pleistocene Series/Epoch, and comparison of proposals advanced prior to formal ratification" in Episodes vol. 33 (2010) pp. 152–158

Nexus interni

Nexus externi

Series = Epochae geologicae
Tyrannosaurus rex
Tyrannosaurus rex

Terreneuvium • Series Cambria 2 • Maolingium • Furongium • Ordovicium inferius • medium • superius • Llandoverium • Wenlockium • Ludlowium • Pridolium • Devonium inferius • medium • superius • Mississippium inferius • medium • superius • Pennsylvanium inferius • medium • superius • Cisuralium • Guadalupium • Lopingium • Triassicum inferius • medium • superius • Iurassicum inferius • medium • superius • Cretaceum inferius • superius • Palaeocaenum • Eocaenum • Oligocaenum • Miocaenum • Pliocaenum • Pleistocaenum • Holocaenum

Capsae cognatae: Aeones • Aerae • Periodi • Epochae • Aetates geologicae = Aeonothemata • Aerathemata • Systemata • Series • Stadia stratigraphica