Raspberry Pi

Raspberry Pi (Lat. crustum mororum Idaeorum) est computatrum PCB cum microprocessorio singulari architectura ARM quod in Britanniarum Regno excogitatum et die 29 mensis Februarii 2012 primo venditum[1] est. Simul fuit responsio Universitatis Cantabrigiensis studentium informaticae numeris abscedentibus et cognitionibus programmandi minuentibus.[2] Hoc computatrum ipsam definitionem altam offert. Systema internum Linucis distributio est. Coniunctio receptaculorum datorum per USB facile pervehitur, quamquam claviatura, mus, theca non inclusa sunt.

Apparatus computatralis
Apparatus computatralis ex procestro principi, RAM et unitate indentium reddentiumque (I/O) constat.

Nexus interni
Notae
- ↑ BBC: de prima venditione.
- ↑ Diarium Brittanicum The Guardian de Raspberry Pi.
Nexus externi
- Situs interretialis societatis non lucrativae Raspberry Pi
![]() |
Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |